Zum Inhalt springen

Urkunde 1213

Aus HammWiki

Der Erzbischof von Köln bekundet in einer Urkunde aus dem Jahr 1213, dass sein Verwandter Graf Adolf von Altena das dem Aegidiikloster in Münster gehörige Gut Kasewinkel von Diensten und Abgaben befreit hat.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Adolfus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus. Notum sit universis tam futuri quam presentis evi fidelibus, quod dilectus consanguirteus noster, Adolfus comes de Altena, zelo karitalis accensus, suam patrisque sui et matris sue memoriam in cenobio beati Egidii in Monasterio perpetuam facere cupiens, predium in Kalveswinkele, eidem cenobio iure proprietatis pertinens et in cometia prefati consanguinei nostri constitutum , ab omni onere pensionis sive alterius cuiuslibet servitii, quod ei ratione cometie prestare consueverat, in presentia nostra cum multa hylaritate el omnimoda devotione perpetuo exemptum et per omnia liberum atque absolutum dimisit. Ne autem hoc, quod tante pietatis intuitu factum esse dinoscitur, ab aliquo successorum eius in posterum irritari valeat, nos etiam remunerationis divine intuitu eo quod in presentia nostra id actum fuerit prefato cenobio plenius consulere volentes, presentem paginam ob perpetuam huius facti memoriam conscribi fecimus, nostroque et ipsius comitis nec non et comitis Fritherici consanguinei nostri de Altena sigillis iussimus roborari. Anno incarnationis dominice M.CC.XIII, indictione prima. Testes huius rei sunt: Adolfus archiepiscopus Coloniensis, prepositus maior Coloniensis, comes Fridericus, dominus Ludolfus dapifer, Lupertus frater eius, dominus Hermannus de Altena, Everhardus Gallus, Heinricus frater comitis, Albero de Aslen et alii quam plures, qni audierunt el viderunt.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 3.

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 3.

Siehe auch

Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.