Urkunde 1233

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Erzbischof Heinrich von Köln überträgt im Jahr 1233 dem Kloster Fröndenberg den Zehnten zu Bilmerich. In der Urkunde, die um den 3. Oktober ausgestellt wurde, treten Graf Adolf von der Mark und sein Sohn Everhard als Zeugen auf.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancle et individue Trinitatis, amen. Heinricus divina favente clementia sancte Colo- niensis ecclesie archiepiscopus omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis in perpetuum. Quia rerum gestarum memoriam secum trahit temporum volubilitas, vivacis scripti testimonio necessario perpetuatur quicquid ad noticiam tam futuri quam presentis evi hominum transmitti desideratur. Notum igitur facimus universis, quod conventus videlicet beate Marie virginis in Wrondeberg decimam quandam in Bilemerke a quibusdam militibus videlicet Harthmodo de Hachne et Alberto de Lechnette, qui eam de comite Ottone de Thekeneburg in feodo tenebant, ducentis marcis iusto titulo emptionis compararunt. Iidem vero venditores ipsam decimam iam dicto comiti resignaverunt et ipse comes, qui eam ab ecclesia Coloniensi tenuit in feodo, uxore sua, liberis et ministerialibus suis consentientibus in manus nostras resignavit eandem. Nos vero, quia sacram religionem fovere tenemur, memorati monasterii indigentiam paterno considerantes affectu proprietatem prenotate decime de consilio et consensu priorum ecclesie Coloniensis contulimus eidem ea condicione, quod in festo apostolorum Petri et Pauli aureum unum duodecim denarios Coloniensis monete valentem annuatim nobis nostrisque successoribus persolvat. Ut igitur hoc factum nostrum ratum permaneat et inconvulsum, presentem paginam exinde conscriptam sigilli nostri karactere dignum duximus corroborandam sub anathemate districtius inhibentes, ne quis ipsum monasterium in prefata decima molestare presumat, sicut divinam effugere cupit ultionem. Huius rei testes sunt: Conradus maior prepositus in Colonia, Heinricus prepositus sancti Severini, Godefridus prepositus in Sosat, Peregrinus notarius canonicus sancti Andree in Colonia, Heinricus decanns in Iserenlon, Hermannus decanus in Tremonia, Adolfus comes in Marca et fllius eius Everhardus (?), Godefridus comes in Arnesberge et fllius eins Godefridus, Hermannus de (Rudhenberge), Jonathas de Ardhe(ia), Theodhericus de Bilstene, Henricus Niger de Arnesberg, Albertus de Hurdhe pincerna, Mauricius de Ahusen, Albertus marscalcus et alii quam plures. Acta sunt hec anno Dominice incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo III°, presidente Romane sedi Gregorio, inperante Fredherico Romanorum inperatore et filio eius Heinrico regum (!) Sicilie serenissimo.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch