Urkunde 1189

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

In einer Urkunde des Bischof Heremannus von Münster aus dem Jahr 1189 wird im Zusammenhang mit 10 Landstücken in der Pfarrei von Lippborg ein Ritter Hogo de Hornen (Haaren?) erwähnt.

Wortlaut

Die Urkunde wird nach dem westfälischen Urkundenbuch, Band 2, zitiert: [1]

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. || Heremannus Dei gratia Monasteriensis ecclesie humilis minister. Factum a nobis laudabiliter quod dignum memoria reputauimus, perpetuare litteris humana sollertia ad hoc reperlis prouidum duxtmus, ne alicuius in posterum cassare temptet inprobitas, quod per nos pie diuino cultu dispensauit Caritas. Cum enim auctoritate legis ueteris et noue, usus decimarum mintstris diuinr cultus et altaris debeant deseruire, notum esse uolumus tam modernis quam futuris Christi fidelibus, quod fratribus Lisbernensis cenobii quasdam decimas partim in parrochia Lippeburch, partim in ipsoram diocesi prouenientes, solidorum scilicet XX. a domino Wicboldo de Horstmere prius in beneficio a nobis habitas, et ab ipso cuidam militi Hugoni de Homen inbeneficiatas, sed ab utroque nicissim libere in manu nostra resignatas, integraliter et perpetuo respectu diuini muneris contulerimus. Sed quia dies mali sunt, et sapientiores sunt filii tenebrarum in generatione sua filiis lucis, hanc nostram donationem, ipsorum quieti prouidentes, scripti nostri et sigilli priuilegio eis confirmamus, et quemcunque hec infringere temptantem, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostra, perpetuo anathemate innodamus. Contulimus etiam prefatis fratribus mansum quendam in villa Rasnuwele, quem Conradus de Bekesete ministerialis noster in beneficio prius a nobis tenuerat. Testes herum clerici. Albertus canonicus maioris ecclesie. Simon noster capellanus. Herebordus item noster capellanus. Laici liberi. Heremanuus comes de Rauenesberg. Simon comes de Thekeneburch. Willelmus de Holt. Heremannus prepositus sancti Mauricii. Laici ministeriales. Godefridus de Sconebeke. Conradus de Stromberge. Johannes Calf, et frater eius Arnoldus, et alii quam plures. Acta sunt anno dominice incarnationis M°.C°.LXXX°.VIIII°. Indictione VIIa. Regnante gloriose Frederico Romanorum imperatore augusto, anno regni eius XXX°VIII°.

Literatur

  • Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Anmerkungen

  1. Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Siehe auch