Urkunde 1213 a

Graf Adolf von der Mark schenkt im Jahr 1213 dem Kloster Marienfeld ein Grundstück bei dem Haus Broke, das Albertus dapifer domini Hermanni de Lippia bisher zu Lehen getragen hatte.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 3 (S. 41-42) zitiert: [1]
Comes Adolphus de Marcha omnibus presens scriptum intuentibus terrenis celestia mercari. Magna est circa nos divine miserationis dignatio, quia, cum nostra terrena et transitoria illis, qui sua pro Christi amore contempserunt et se ipsius famulatui mancipaverunt, eo precipiente, largimur, eterna bona et semper mansura, ipso nos remunerante, in futuro recipiemus. Inde est, quod tam presenti quam future generationi notum esse volumus, quod nos divina inspiratione incitati et exemplo precedentium bonis operibus inherentium provocati, intuitu mercedis eterne et pro remedio animarum parentum nostrorum, aliquid de nostro in gazofilatium Domini mittere cupientes, monasterio campi beate Marie et fratribus ibi Deo in perpetuum servientibus fundum quendam consitum arbusculis et frutectis, qui domui eorum que dicitur Broke adiacet, quem Albertus dapifer domini Hermanni de Lippia in manus nostras exfestucavit, quia feodum ipsius erat, devota et prompta liberalitate donavimus. Ut igitur hec nostra donatio iam dicto cenobio inconvulsa et rata permaneat et nullus animo malignandi ei violentus et iniuriosus existat, non solum iam nominatam donationem, sed etiam alia bona prefati cenobii gladio materiali Domino nos iuvante semper defensabimus; unde etiam cedulam hanc ad robur et firmamentum sigilli nostri impressione com- munivimus. Acta sunt hec anno incarnationis Domini M. CC. XIII.
Übersetzung
Die Übersetzung der Urkunde ins Deutsche lautet:
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 3.
Anmerkungen
- ↑ Westfälisches Urkundenbuch. Band 3.