Urkunde 1270 a

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Engelbert von der Mark übergibt im Jahr 1270 dem Kloster Kappenberg verschiedene Güter und Eigenhörige des Rudolf von Meinhövel.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Nos Engelbertus de beneplacito Dei comes in Harcha omnibus hoc scriptum intuentibus salutem et cognoscere veritatem. Notum esse volumus presentibus et futuris, quod ad nos veniens Rodolfus miles de Meinhovele cum consensu uxoris sue domine Berthe que tunc sine herede fuit adiuncta manu et voluntate fratrum suorum Herimanni canonici Monasteriensis et Godefri laici ac patrui eorundem Herimanni militis de Daverenberg, accepta summa denariorum centum et LXXa marcarum ab ecclesia Capenbergensi curtim Brewinchof quam hactenus a nobis iare poasederat feodali, cum universis attinentiis curtis eiosdem videlicet duabus domibus in Evelincampe et colonis prefate curtis ac domonun earundem et omni usufructu tam in casis quam in areis in villa Werne sitis vel nemoribus, agris, pascuis et quibusdam specialibus agris in Smikincdorpe constitutis, adiuncto quodam colono in Bochem cum uxore et filiis ac filiabus eiusdem, adiunctis etiam aliis hominibus qui dicuntur einlucke lüde in parrochia Werne constitutis, in manus nostras voluntarie ac benivole resignavit, ea prehabita ordinatione, ut nos prefatam curtim cum omni usufructu predicto et hominibus predicte ecclesie conferremus. Cum igitur ad nos a progenitoribus nostris speciali sil gracia devolutum, quod predictam ecdesiam pre ceteris ecclesiis diligamus et cum diligentia promoveamus, de bona voluntate et mera liberalitate cum consensu unici heredis nostri Everhardi et uxoris nostre domine Elisabeth comitisse predictas possessiones cum universis que suprascripta sunt, eidem ecclesie contulimus tytulo proprietatis perpetuo possidendas, que videlicet proprietas ad nos iure hereditario pertinebat. Ne quis ergo inposterum super hac nostra donatione sepedicte ecclesie calumpniam audeat irrogare, placuit nobis presentem paginam bulle nostre munimine roborare cum subscriptione proborum virorum et testimonio eorundem, quorum hec sunt nomina: Herimannus decanus, Godefridus custos, canonici Sosatienses; Herimannus de Daverenberg et Fridericus filius suus, Theodericus de Sconebeke, Everhardus de Wittene, Bemhardus de Capellis, Godefridus de Hovele, Theodericus Volenspit, Albertus Clot, Everhardus de Hesne, Wescelus de Galen, Conradus de Mechlen, Gerlacus Ruphus, Sibertus Norendin, Otto Alant, Engelbertus de Lon, milites; Everhardus frater Engelberti militis de Lon, Arnoldus de Altena, Gerlacus de Harpen, Lambertus Foyge, Theodericus de Endeke, Johannes Brumerinc, Lambertus gogravius in Unnha, Heinricus Honesben et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M°CC° septuagesimo.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch