Urkunde 1348 Oktober 18
Graf Engelbert von der Mark nimmt am 18. Oktober 1348 den Juden Samuel von Unna und seine Familie auf sieben Jahre in seinen Judenschutz.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [1]
Nos Engelbertus comes de Marka universis cupimus fore notum publice protestantes, quod Samuelem iudeum de Unna, uxorem eius
legitimam, liberos eorundem sive fuerint desponsati sive non et familiam eorum seu familias in nostros iudeos et in nostram protectionem et tutelam et specialiter dictum Samuelem in nostrum famulum recepimus et recipimus per presentes dantes eisdem bonam licentiam morandi in civitatibus et districtibus nostri dominci ubicunque voluerint et accipiendi de qualibet marca separatim tres denarios in comicia nostra seu domineo nostro usuales. Jnsuper conferimus ipsis talem gratiam, quod nullus ipsos cum aliquo testimonio vincere vel superare poterit, sed tamen cum probis cristianis et iudeis bone fame, volentes etiam eos sicud ceteros nostros iudeos in terra nostra commorantes et ipsum Samuelem pro famulo tacite et aperte proplacitare in rebus suis et personis nostro cum effectu, conferimus nichilominus eis omne ius gratiam conswetudinem et libertatem, que ceteri nostri iudei in Ha(mm)one in Unna et in Camen tenent habendi ad septem annos post datam presentium literarum proxime continuos et immediate subsequentes et ob hoc dicti iudei in salutem nobis singulis annis et semper in festo nativitatis domini nostri Jhesu Christi 8 solidos denariorum in comitia nostra usualiter dabunt et persolvent et exinde de omnibus precariis et exactionibus nobis vel nostris officiatis dandis quiti permanebunt et soluti, preterea ubicumque dicti iudei in nostro domineo habitaverint, si abinde recedere voluerint ad alium locum extra nostrum domineum extunc ipsos cum ipsorum bonis seu rebus et familia defendere ac tutare et ducere cum pleno conductu ubicumque voluerint tenebimur et debemus cum effectu sub sigillo nostro ex nostra certa scientia presentibus literis appenso in testimonium premissorum. Datum anno domini 1348 ipso die Luce ewangeliste.
Siehe auch
Anmerkungen
- ↑ zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Zweite Hälfte. Dortmund 1885, S. 442-443