Urkunde 1277 Oktober 24
Der erwählte Bischof Conrad von Osnabrück gelobt am 24. Oktober 1277 dem kölner Erzbischof Siegfried Hilfe gegen die Grafen von Jülich, von der Mark und von Arnsberg.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und wird nach Philippi/Bär zitiert: [1]
In nomine Domini amen. Nos Conradus Dei gratia in epsicopum Osnaburgensis ecclesie electus et confirmatus notum esse volumus universis et presencium testimonio publice recognoscimus et profitemur, quod nos promisimus et promittimus reverendo patri ac domini S(ifrido) Coloniensi archiepiscopop et ecclesie Coloniinesi, quod nos ab hac hora in antea erimus fidus promotor et adjutor ipsius domini archiepiscopi et suorum successorum contra .. Juliacensem, .. de Marka et .. de Arnsberg comites et eorum adjutores quoscunque et contra omnes homines, qui ipsius domini archiepiscopi et ecclesie Coloniensis inimici et adversii sunt in presenti vel erunt in futuro. Preterea promisimus et promittimus, quod infra quindenam postquam ab eo seu suo nuncio requisiti fuerimus veniemus eidem et suis in adjutorium cum centum armatis et dextrariis faleratis et in ipsius et suorum permanebimus adjutorio ad suam voluntatem sub periculis et dampnis nostris, ita tamen quod item dominus .. archiepiscopus nobis et nostris, cum ad terram suam venerimus et quamdiu ibidem in adjutorio ipsius permanserimus, in expensis victualium providebit er ex tunc quando et ubi idem dominus ... archiepiscopus requisierit ex amicis hominibus et familiaribus nostris in suum et suorum pro possibilitate nostra ducemus auxilium et ei adesse studebimus bona fide ope et opera consilio et auxilio contra adversarios suos antedictos et alios quoscumque, ita quod ei ad utilitatem et nobis cedere valeat ad honorem. Et ad hec omnia et singula facienda quocienscumque et qunadocumque idem dominus .. archiepiscopus vel sui successores requisierent sine fraude et dolo fideliter ad implenda nos per fidem in manus ipsius domini nostri ... archiepiscopi super hoc corporaliter prestitam et insuper per juramentum alias super hoc per nos corporaliter exhibitum de nostra spontanea et libera voluntate obligamus et profitemur esse, quamdiu vixerimus, obligatos. In cujus rei testimonium presens scriptum sigillo nostro et sigillo nobilis viri Frederici comitis de Reitberch fratris nostri fecimus communiri. Datum et actum Colonie, IX° Kalendas Novembris, anno Domini M°CC°LXX° septimo.
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ vgl. Philippi/Bär: Osnabrücker Urkundenbuch. Band III. Die Urkunden der Jahre 1251-1280. Osnabrück 1899. S. 425-426