Urkunde 1270 b
Vor dem Grafen Engelbert von der Mark verkauft Rudolf von Meinhövel im Jahr 1270 dem Kloster Kappenberg verschiedene Güter und Eigenhörige.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach Bockhorst/Niklowitz zitiert: [1]
Nos, Rudolfus miles de Menhovele, tenore presentium protestamur coram universis presentibus et futuris presentem litteram inspecturis, quod nos accepta summa denariorum centum et LXXa marcarum ab ecclesia Capenbergensi curtim, que vocatur Brewinchof, et duas domos in Evelincampe cum adiunctis casis et areas in Werne speciale et proprium iudicium habentes de Testamento vel hereditate relicta defuncti alicuiusin eisdemareis, sicut ad nos a progenittoribus nostris est devolutem, insuper et agros in Smikincdorpe et homines proprios in Bochem commorantes, colonum unum cum uxore et filiis, et quicquid in parrochia Werne bone memorie Fridericus miles frater noster vel etiam in ipsa villa ratione predicte curtis possederat, quod ad nos post decessum ipsius specialiter pertinebat, cum consensu et manuali resignatione uxoris nostre domine Berthe, que tunc sine liberis fuit, ac fratrum nostrorum Herimanni canonici Monasteriensis et Godefridi laici resignavimus in manus Ottonis cellerarii et Bernhardi custodis ad perpetuam Capenbergensis ecclesie possessionem sub testimonio proborum virorum, quorum nomina sunt subscripta: Wicboldus preposito sancti Mauritii Monasterii, Drubertus plebanus de Werne et Thomas capellanus ibidem, Herimannus patruus noster de Daverenberg, Theodericus de Borc, Fridericus de Lunen, milites; Ludolfus et Conradus fratres de Metlere, Fridericus Rulle, Christianus de Wischelo, Henricus Horic et alii quam plures. Postea brevi tempore revoluto personaliter venientes ad ecclesiam Capenbergensem et coram nobili viri domino Engelberto comite de Marcha comparentes prefatam curtim cum attinentiis nominatis ibidem resignavimus iterato presentibus et nostram resignationem recipientibus prefato comite domino Engelberto et preposito eiu8sdem loci domino Arnoldo et universo conventu. Item in synodo generali de proximo tunc instanti ad ecclesiam Monasteriensem occurentes sepedictam curtim Brewinchof cum attinentiis suis universis tam in hominibus propriis quam in censu et omnibus, que supra exposuimus, presentibus iterum patruo nostro predicto et fratribus nostris iam prescriptis resignavimus ius feodale, quod hactenus habuimus a prefato domino comite de Marcha, in manus ipsius et uniti filii sui Everhardi ea prescriptione, ut ibidem ecclesia Capenbergensi in liberam possessionem perpetuo conferretur, quod et factum est presentibus viris pluribus discretis et honestis, quorum hec sunt nomina: Herimannus decanus, Godefridus custos canonici Sosatienses; Theodericus de Sconebeke, Everhardus de Wittene, Bemhardus de Capellis, Fridericus de Daverenberg, Godefridus de Hovele, Theodericus Volenspit, Albertus Clot, Everhardus de Hesne, Wescelus de Galen, Conradus de Mechlen, Gerlacus Ruphus, Sibertus Norendin, Otto Alant, Engelbertus de Lon, milites; Everhardus de Lon, Arnoldus de Althena, Gerlacus de Harpen, Lambertus Foyge, Theodericus de Endeke, Johannes Brumerinc, Lambertus gogravius in Unnha, Heinricus Honesben et alii. Ut igitur in posterum omnis calumpia devitetur et nullus de heredibus in Meinhovele ecclesiam Capenbergensem impetat in hoc facto, protestationem presentem sigilli nostri munimine duximus roborandum. Acta sunt hec anno Domini M°CC° septuagesimo.
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ vgl. Wolfgang Bockhorst/Fredy Niklowitz: Urkundenbuch der Stadt Lünen bis 1341. Lünen 1991, S. 79 - 80