Urkunde 1269 April 11
Der Dechant Heinrich von Mariengraden exkommuniziert als Dortmunder Archidiakon den Laien Conrad Franzoys, der unter Anspruch auf die Pfarrstelle in Hamm den Gottesdienst gröblich gestört hatte. Er befiehlt zudem, den vom Propst von Kappenberg eingesetzten Pfarrer zu schützen. Die Urkunde ist in Dortmund ausgestellt.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]
Hinricus Dei gratia decanus ecclesie sancte Marie ad Gradus Colonienses et archidiaconus Tremoniensis dilectis in Christo Tremoniensis capituli fratribus volumus esse notum, quod religiosus vir dominus Arnoldus prepositus ecclesie Capenbergensis, Premonstratensis ordinis, Monasteriensis diocesis, ad nos accedens, ostendit nobis litteras virorum nobilium Engelberti de Marca, Ottonis de Altena comitum et venerabilis patris domini Ger(hardi) nunc Monasteriensis episcopi, tunc prepositi ecclesie sancte Marie in Traiecto superiori, non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua sui parte riciatas, cum sigillis eorumdem notis et certis, integris, quibus debet fides merito adhiberi. In quibus litteris continebatur expresse, quod idem comes de Marca de mera liberalitate sua, dictorum fratrum suorum et coberedum suorum eonsensu ius patronatus, quod progenitores sui et ipse habuerunt in matrici ecclesia de Marca, et in capellis de castro et Hammone, contulit ecclesie Capenbergensi prefate in perpetuum possidenda, accedente ad hoc confirmatione inclite memorie venerabilis patris et domini nostri carissimi, Conradi quondam Coloniensis archiepiscopi. Nos igitur, visis instrumentis predictis et examinatis diligenter, de consilio prudentum viroruro, Bernardum custodem dicte ecclesie, presentatum nobis ab eodem preposito et conventu, investivimus de eadem ecclesia et capellis, eidem curam animarum et reliquiarum custodiam committendo. Preterea personaliter accessimus ad oppidum de Hammone, volentes habere verbum ipsius eomitis, cum vox viva plus valeat quam scriptura, et non invenientes eundem, dum offidum divinum audire veliemus ibidem, induto presbytero sacerdotalibus indumentis, confessione facta et posito calice in altari, ecce quidam Conradus nomine Franzoys, laicus, nec habitum, tonsuram, nec rasuram habens aliquam clericalem, cum mitra sua laicali, debitam non habens considerationem ad Deum, sed sequens impetum proprie voluntatis, ipsum calicem rapuit de altari, et nobis fieri divuia inhibuit ibidem, in sui proprii detrimentum et scandalum plurimorum, licei archidiaconus loci eiusdem simus, et cuilibet fideli christiano audire missam liceat ia eccleaia ad quam venit, aaserens se presentatum esse ad dictam ecclesiam et capellas ab Everhardo filio comitis memorati, qiu adhuc est in patria potestate et ad aetus legitimos non admittitur, ut multa iura dicunt legum et canonum, ut petet cuilibet intuenti diligenter, Ad hec autem nihil fecimus contra eum, debitam patientiam et mansuetudinem pretendentes, cum ipsum in continenti punire potuissemus et animadversione condigna excommunicationis sententia innodare. Et nunc hac sexta feria ante dominicam qua Misericordia Domini cantabatur, accessimus personaliter ad ipsum comitem de Marca, apud Camene, cum preposito, custode et aliia fratribus ipsius ecclesie, firmum suum propositum audivimus et voluntatem, cum sollicitudine diligenti, quod ratum, gratum et firmum habet, quicquid fecit Capenbergensi ecclesie de collatione dicte ecclesie de Marca et capellis, pro nichilo reputans quod a filio suo circa dictum Conradum dicitur esse factum, dans nobis liberam facultatem, licet hoc possimus ordinaria auctoritate facere, suspendendi, excommunicandi ac interdictum ponendi in omnes rebelles et condradictores investiture nostre facta prefato custodi aut eis quos ipse prefecerit, de consilio prepositi sui, in ecclesia de Marca et capellis sibi annexis, sine sua offensa libere valeamus in toto suo districtu et eciam dominatu. Nos igitur, visis et auditis premissis, decernimus, ipsum custodem et eos quos ipse prefecerit dictis ecclesie et cappellis, in ipsis ius plenum habere et a nobis merito defendendos. Unde universis vobis et singulis, in virtute sancte obedieptie et sub pena suspensionis ab officio et excommunicationis late sententie, quam nunc in vos ferimus, si mandati nostri transgressores fueritis, precipiendo mandamus, quatenus dictum custodem in continenti in fratrem recipiatis vestri capituli, et eum pro rectore et pastore ecclesie de Marca et capellarum sibi annexarum de cetero habeatis, et quoniam impunita temeritas temeritates cumulat puniendas, nisi earo exsurgens iusticia preveniat et subvertat, vos singuli, pro contemptu nobis illato a dicto Conrado, quem in his scriptis excommunicamus, et pro manifesta offensa, quam nobis intulit presentibus priore, custode de Capenberg, plebanis de Metlere, de Boyne, de Berge, de Vlederike et multis oppidanis de Hammone, in vestris ecclesiis singulis diebus dominicis et festivis ipsum excommunicatum, lecto evangelio, publice nuncietis, et faciatis eum ab omnibus arcius evitari, alioquin sententiam premissam a nobis editam vos noveritis incurisse. Datum Tremonii, Anno gratie M°.CC°LX° nono, tertio Idus Aprilis.
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901