Urkunde 1265 Mai 1

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Gemäß einer Urkunde vom 1. Mai 1265 söhnt sich Graf Engelbert von der Mark mit Erzbischof Engelbert II von Köln aus. Die Urkunde wird in Berge ausgestellt.

Regest

Graf Engelbert I. von der Mark sühnt sich mit Erzbischof Engelbert II von Köln und mit der Stadt Soest und verspricht, Unna, Camen rund Iserlohn nicht stärker zu befestigen und die Güter des in England gestorbenen Merbodo von Dortmund wieder erlangen zu helfen. Die Urkunde ist als notarielle Kopie des 14. Jahrhunderts überliefert.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Nos Eng(elbertus) comes de Marcha universis presentes litteras inspecturis notum esse voluiqus, quod discordia, que fuit inter venerabilem patrem ac doininum nostrum Eng(elbertum) archiepiscopum Coloniensem et oppidanos Susacienses, coadiutores suos, necnon et alios coadiutores ipsius ex una parte et nos ac alios coadiutores qostros ex altera, mediantibus nostris consiliariis et amicis est sedata et sopita plenarie in bunc mo4um: quod nos villas Unna, Chamene et Yserenlon non muniemus vel firmabimus alio modo quam ad presens sunt munite et firmate, quamdiu idem dominus archiepiscopus vixerit, sine sua conniventia et consensu; homines vero tam sui quam nostri, quos hincinde cepimus, liberi dimittentur solutis expensis secundum competentem moderacionem. Renunciamus etiam simpliciter omnibus dampnis per ipsum dominum archiepiscopum et quoslibet suos coadiutores quibuscunque modis usque in presentem diem nobis et nostris illatis. Exactiones etiam, si quas fecimus in villas et homines dicti domini archiepiscopi, quas adhuc nondum recepimus, remittimus nec eas de cetero requiremus. De hominibus vero qui durante huiusmodi discordia sunt occisi, nulla per nos vel per nostros seu amicos eorum sumetur vindicta, sed pure reconciliati erunt, sicut iuris est in decisionibus discordiarum inter magnates et nobiles subortarum. Si vero aliqui vassallorum nostrorum propter servicium, quod ipsi domino archiepiscopo impenderunt, sua feoda nobis resignaverunt, vel ea alias erga nos demeruerunt, exnunc erunt ad eadem feoda restituti, nec super hoc de cetero gravabuntur. Super discordia vero quam habuimus cum oppidanis Susacienibus, coadiutoribus memorati domini archiepiscopi sumus integraliter concordati taliter, quod mutuo renunciamus omnibus dampnis in alterutrum nobis illatis. Questionem quidem, quam fratres dioti Vrans habent contra Joachim oppidanum Susaciensem. deferent ad dominum feodi, et ibi coram eo recipient iusticiam et prestabunt, prout per sentenciam iuris fuerit diffinitum. Bona quoque Merbodonis dicti de Tremonia, qui in Anglia nuper decessit, apud Tremoniam deponentur, et cuicumque per ius fuerint adiudicata, illi sine contradictione alterius debent integraliter assignari et super bonis huiusmodi in Anglia requirendis nos una cum prefato domino archiepiscopo et oppidanis Susaciensibus destinabimus patencia nostra scripta. Ut autem predicta omnino inviolabiliter observemus, presentes litteras damus eidem domino nostro archiepiscopo in testimonium sigillorum venerabilis patris domini G(erhardi) Monasteriensis episcopi, fratris nostri, Theoderici domini de Valkenburg et nostri appensione munitas. Actum et datum apud Berge iuxta oppidum Hamme, anno Domini M°.CC°.LXV., in die Philippi et Jacobi apostolorum.

Standort

Historisches Archiv der Stadt Köln[2]

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
  2. Findbuch Bestand 1 Haupturkundenarchiv (HUA) Teil 1

Siehe auch