Urkunde 1252 Februar 1
Graf Dietrich von Isenberg verkauft am 1. Februar 1252 dem Kloster Fröndenberg seinen Hof in Afferde und die Hälfte eines Gutes in Hövel.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem Westfälischen Urkundenbuch Band 7 zitiert:
In nomine Domini, amen. Theodhericus Dei gratia comes et dilecta eius Alheidis comitissa de Ysenberg universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis in perpetuum. Que pietatis, utilitatis necessitatisve intuitu inpresentiarum gesta noscuntur, ut firmitatem perpetuam sortiantur, expedit posteris litterarum auctenticarum testimoniis declarari. Hinc est, quod generaliter omnibus fide debita presentibus duximus intimandum, quod nos erga fideles et dilectos nostros, abbatissam, priorera et conventum de Wrundeberg zelo pietatis ducti curtim nostram in Afforde sitam cum omnibus attinenciis necnon et medietatem tocius predii in Huvele cum universis, que ipsi allodio inseparabiliter annexa sunt tam in hominibus cerocensualibus quacumque dispersis quam in mansis, agris, pascuis, silvis et quibuslibet aliis, cuius revera altera medietas iam dudum ipsis pertinebat, de consilio et consensu liberorum et heredum nostrorum, scilicet Johannis, Sophie, Elyzabet, Alheidis necnon vasallorum et ministerialium nostrorum legitime vendidimus pro quadam certa pecunie quantitate, omni iuri, quod hactenus in utroque allodio habere potuimus, integraliter renuntiantes et dicto conventui cum suppremo proprietatis iure liberaliter assignantes, ad hoc revera non necessitatis proprie intuitu, sed peticionis et dilectionis eorundem favoribus provocati. Memorata vero ecclesia nobis pro eiusmodi ingrata existere noiens, magis autem nos gratiarum debitores sibi constituere volens tam nobis utrisque quam animabus dilectorum parentum nostrorum scilicet Fredherici, Sophie et Methildis plenariam fratemitatem contulit fide plena. Nos eciam certe et universi heredes nostri simili vicissitudine sepefatum conventum de cetero promovebimus, ut tenemur. Ut autem talis contractus noster tam sollempniter actitatus nullatenus a posteris valeat irritari, presentem paginam exinde conscriptam sigilli, quod nobis commune est, munimine duximus roborandam. Testes huius rei sunt: Adolphus plebanus de Menedhe, Gozwinus miles de Rodenburg, Godescalcus dictus Tork, Theodhericus de Berghem, Adolphus dictus Allant et filii eins Adolphus et Everhardus, Lutbertus de Heringe, Henricus Uvelacker, Gerhaidus de Hurdhe et alii milites et castellani nostri; Everhardus et Lambertus de Rudinchusin fratres, Theodhericus de Sulede, Wilhelmus de Syburg, Henricus de Vickedhe, Ludolphus de Marcha, Fredhericus de Meinhuvele milites; Radolphus de Anglia, Gothmarus et Helmwordus cives Susatienses, Albertus dapifer noster, Everhardus et Mauricius fratris eius et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M°.CC°.LII°., in vigilia Purificationis.
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901