Urkunde 1250 a

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Im Jahr 1250 bekundet Otto, Bischof von Münster, dass während seines Aufenthalts im Kloster Kappenberg zu Beckinghausen eine Versammlung stattgefunden hat. Auf diesem Treffen haben die Vertreter des Klosters, u.a. Propst Hugo, in Anwesenheit des Grafen Engelbert von der Mark erklärt, dass dem Grafen Engelbert die Vogtei nicht als Lehen oder erblich zustehe, sondern ihm auf Widerruf vom Konvent übertragen worden sei.

Wortlaut

Die Urkunde wir nach Bockhorst/Niklowitz zitiert: [1]

Otto Dei gratia Monasteriensis ecclesie episcopus. Quia tempora, ut ait apostolus, periculosa sunt, et quod ecclesiis Dei ad defensionis subsidum fuerat inventum, ad depressionis dispendium quandoque retorquetur, fratrum Capenbergensium, quos in Christo sincere diligimus, paci et quieti prospicere cupientes, notum facimus universis hanc paginam inspecturis, quod cum essemus Capamberg loco, qui dicitur Bikinchusen, Hugo prepositus et fratres de Capemberge obviam nobis venerunt. Quos cum comes Engelbertus, felicis recordacionis comitis Adolfi de Marcha filius, qui et ipse presens aderat, coram nobis super advocacia Capembergensi conveniret. Idem Hugo prepositus et fratres, qui secum aderant, de communi consensu sui conventus nobis presentibus multisque audientibus publice protestati sunt, quod nichil ei feodalis iuris vel hereditarie possessionis in predicta advocacia recognoscerent, sed tantum simplicem et gratuitam commissionem, quamdiu fratribus Capemberge Deo militantibus placeret et se utilem circa eos exhiberet et honestum. Si vero eisdem fratribus incommdus vel inutilis videretur, alium pro eo magis ydoneum assumendi liberam haberent facultatem. Hanc protestacionem idem Engelbertus comes gratanter accipiens, exhibicionem tam gratuitam, tanto favore sibi exhibitam, apud iam dictos fratres beneficio et obsequio semper promereri et omni se amore dignum exhibere promisit. Nos eciam ad roborandam eiusdem ecclesie libertatem adiecimus, quod si sepe dictus comes aliqua violencia contra prefatam eeclesiam uti voluerit, si semel et secundo a nobis commonitus, ab invasione violenta revocari contempserit, nos et ecclesia nostra Monasteriensis, sicut tenemur, consilii et auxilii manum porrigemus. Liberam enim esse ecclesiam Capembergensem ab omni iure advocatie, tam fundatorum ecclesie eiusdem quam regum Romanorum privilegia protestantur. Ne ergo hec, que coram nobis tam sollempniter celebrata sunt, labente tempore labantur ab animo, presentem paginam sigilli nostri et ecclesie Monasteriensis et comitis de Tekeneburg testimo duximus roborandam, subnotatis testibus, quorum hec sunt nomina: Wilhelmus maior prepositus, Stephanus maior decanus, Johannes custos, Herimannus scolasticus, Godefridus vicedominus, mairois ecclesie Monasterii priores, Arnoldus de Marca plebanus; laici: Otto comes de Tekeneburg, Bernardus de Lippia, Herimannus de Lon, Rabodo de Westerwinkele, nobiles; Godefridus de Rechede burggravius et filii sui Heinricus et Herimannus, Fridericus de Bozlare et Rodolphus filius eius, Albertus dapifer et Bernardus filius eius, Ludolphus de Werne, Adolphus de Boine, Richardus de Boine et Ludolphus eius filius, Herimannus de Altena, Gerwinus de Rinkenrode, et alii quam plures. Datum anno Domini M°CC°L°.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. vgl. Wolfgang Bockhorst/Fredy Niklowitz: Urkundenbuch der Stadt Lünen bis 1341. Lünen 1991, S. 59-60