Urkunde 1219 b

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Engelbert von Köln bestätigt im Jahr 1219 die Stiftung des Katharinenklosters in Dortmund und nimmt es unter seinen besonderen Schutz. Unter den Zeugen, die in der Urkunde benannt werden, befindet sich Friedrich von Isenburg.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [1]

In nomine sancte et individue trinitatis Engelbertus sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus imperpetuum. Religiosam vitam eligentibus pastorale convenit ad esse presidium et protectionis nostre suffragium impertiri, ne forte cuiuslibet incursus aut eos a proposito revocat aut robur quod absit sacre religionis infringat. Statuimus igitur et auctoritate nostra firmamus, ut in ecclesia sancte Katerine, cuius construende fundum Frithericus secundum Romanorum rex serenissimus et Sicilie deo et beate Katerine cum predio adiacente, quod "Koningescamp" nuncupatur, et ceteris bonis, que contulit, in quo sanctimoniales monasticum vitam professuras colligere proponit, nulli omino (!) hominum liceat secundum beati Benedicti regulam in eadem ecclesia ordinem commutare, nulli etiam episcoporum liceat eiusdem religionis sorores de eadem ecclesia expellere nec professionis regularis alicui ex ipso claustro discedere sine communis congregationis permissione, discedentem nullus episcoporum abbatum seu monachorum nullus omino hominum sine litteris commissionis ecclesie sue suscipere presumat. Perhibemus etiam et omnino interdicimus, ut nulla ecclesiastica secularisve persona prefate ecclesie ambitum vi vel fraude intrare seu occupare presumat, bona quoque et possessiones predicte ecclesie adquisita seu adquirenda empte seu a fidelibus in elemosina inibi deo servientium tradita presentis scripti pagina confirmamus cum universis usibus, earum scilicet pratis, pascuis, viis et inviis, riguis et irriguis, molendinis, nemorosis et campestribus, quecumque preterea in futurum concessione pontificum liberalitate regum vel principum seu quocunque rationabili modo adipisci poterunt firma imperpetuum in sancte religionis proposito inibi permansuris et illibata permaneant. Statuimus itaque, ut nulli prorsus hominum liceat iam dictam ecclesiam temere perturbare aut possessiones eius auferre seu ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia usibus fidelium ibidem profutura integra conserventur. Siqua igitur inposterum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam infringere temere presumpserit nec commonita satisfactione congua emendaverit, ream se divino iudicio existere deperpetrata iniquitate cognoscat et a sacrstissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. servantibus autem eidem ecclesie, que iusta sunt sui, sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hii fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne vite inveniant. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant sigili nostri appensione et testibus subtra annotatis roborari fecimus, qui sunt Theodericus maior prepositus et archidiaconus, Conradus maior decanus et archidiaconus, Gerhardus prepositus sanctorum Apostolorum, Herimannus decanus de Bunna, Bipertus decanus de Gradibus, Herimannus subdecanus, Godefrithus capellarius, Pilegrimus notarius canonicus sancti Andree, Heinricus comes de Seina, Frithericus comes de Isenberg, Volquinus comes de Svalenberg, Gothefrithus camerarius, Theodericus de Muninkhusen dapifer et alii multi. Acta vero sunt verbi incarnati anno 1219 indictione 4, regnante Fritherico secundo regum Romanorum et Sicilie serenissimo, anno autem ordinationis nostro primo.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881, S. 16-18