Urkunde 1218

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Engelbert von Köln bekundet im Jahr 1218 den Erwerb von Gütern in Wiggeringhausen (Amt Eversberg) und Berge (Kreis Menden) seitens des Klosters Oelinghausen. In der Urkunde wird Graf Adolf von Altena erwähnt.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Engelbertus Dei gratia sancte Coloniensis ecclesie devotas minister universis Cbristi fidelibus in perpetuum. Que rationabiliter et bene gesta sunt perpetuam decet optinere firmitatem. Proinde presentibus et futuris declaramus, quod nobilis vir Adolfus comes de Altana confitebatur coram nobis, quod allodium suum mansum silicet in Wiggerinchusen hospitali in Susato ab omni pensionis onere liberum in veram et perfectam donaverat proprietatem. Hildegerus vero laicus, qui nomine hospitalis mansum receperat, eundem iuste commutationis titulo ab ecclesia Olinchusen comparatum ecclesie dicte recognovit. Preterea mansum in Berge a Berningo suisque heredibus ecclesie taxate proprietatis absolute titulo donatum et sub predecessoribus nostris longeva prescriptione continuatum nullo iuri curti nostre in Meneden obnoxium stabili perhennitate recognoscimus possidendum. Ut igitur coram nobis rite facta perpetuo maneant inconvulsa, seriem conscriptam sigilli nostri roboravimus impressione sub districti anathematis vinculo inhibentes, ne persona humilis vel alta ecclesiam prelibatam super mansis dictis presumat in posterum molestare. Quod si quis attemptaverit, indignationem Dei patris omnipotentis et beatorum apostolorum eius Petri et Pauli se noverit incursurum. Acta sunt hec anno Domini M°.CC°.XVIII°,, indictione VI., regnante Romanorum rege Frederico et semper auigusto, pontificatus nostri anno II°. Presentes erant: Theodericus maior in Colonia prepositus, abbas Wernerus de Liesbernen, Johannes in Susato decanus, Radolfus scolasticus, Thomas plebanus Veteris Ecclesie in Susato, Henricus de Altero Castro, Hermannus sculthetus, Radolfus de Vlerike, Hildegerus Svelinc, Hildegerus Huionis filius et frater suus Theodericus, Theodericus de Piscina, Gerlagus Gemma.

Bemerkungen

In dieser Urkunde wird Adolf von der Mark wieder als Adolf von Altena bezeichnet.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch