Urkunde 1150

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

In einer Urkunde des Bischofs Philipp von Osnabrück aus dem Jahr 1150 tritt ein Milo de Herringen als Zeuge auf.

Wortlaut

Die Urkunde wird nach dem Westfälischen Urkundenbuch, Band 2, zitiert:[1]

IN Nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Philippus Dei gratia Osnabruggensis ecclesie episcopus. Notum esse uolumus uniuersis ecclesie fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter Heinricus Comes de Tekeneburc et fratres sui coheredes eius, Otto, Thidericus et Gerhardus, assensu matris eorum Athelheidis, et conlaudatione mundiburdi eius Liefhardi de Depenhem, quandam patrimonii sui partem, Osnabruggensi ecciesie stabili ac libera donatione contulerunt, Curtem uidelicet quandam Wersen, cum capella et omnibus eidem curti pertinentibus mansis et mancipiis et cunctis utilitatibus. Clementiam cum liberis, et suis mancipiis, curiis et mansis. Varenthorpe, Westeria, Aldenlingen, Mundigburen, Hasberge, Hasbe, Brotterbike, caius pars quedam est patrimoniam, pars autem beneficium, cum XVI. mansis ad predictas curias pertinentibus. Thiedhardum cum uxore sua et liberis et mancipiis ac domibus suis. Westerga, Litbeke, Sitinchusen, Sclon, cum VIII. mansis. Haldum cum mancipiis et domibus. Keluere, Hauichurst, Liudolfincthorpe, cum IIII. mansis. Friutoldum et matrem suam et sorores cum domibus et mancipiis. Gelenbike, Halfwart, cum V. mansis. Thidericum cum uxore et liberis et mancipiis et domum eius Lacgenbike. Contulerunt inquam cum uniuersis predictarum curiarum siue mansorum utensilibus, in agris cultis atque incultis, siluis, pascuis, pratis, molendinis et piscinis. Pro huiusmodi autem spontanea ac libera tradicione, predicto comiti H. et fratribus suis ducentas et XXX. Marcas concessimus et XX. libras decimationis in beneficium adauximus. Beneficium quoque Ottonis de Rinecke palatini comitis ipsis prestitimus, hac utique interposita pactione, ut quisquis eorundem fratrum altero moriente superstes remaneret, ipse beneficiam defuncti fratris optineret, et liberi eius ipsi succedentes, filius aut filia, prefata pactione patris beneficium possiderent. Placuit quoque de duobus fratribus Thiderico et Gerharde ad clericatum destinatis, quod si in clero non remanerent, sed milicie sacramentis forte sese implicarent, relicto clericali beneficio, ipsi quoque fratribus suis succedentes, prefatum beneficium optinerent. Hanc autem liberam donationem quam prediximus, in placito Amelungi aduocati nostri, iure et lege Westfalensi, cum ipso aduocato suscepimus, et multos tam ex clero quam ex populo presente, nobiles ac liberos, iudices et scabiones, ministeriales ac eines adhibuimus, quorum presentia et testimonio prefatam pactionem iure legali confirmare curauimus, et ut hec legaliter confirmata ab omnibus successoribus nostris inconuulsa obseruentur, litterarum epigrammate et nostri inpressione sigilli sub banno corroborauimus. Acta Osnabr. Anno incarnationis dominice M.C. quinquagesimo, indictione XIIII. Nomina autem testium presentium subscribi precepimus. Albericus prepositus. Tymmo decanus. Sigebodo custos. Hezelo. Walo. Sigebodo. Johan. Hienricus. Luppo. Giselherus. Gerbertus. Thimo. Hoyko. Wilbrandus. canonici. Nobiles ac liberi. Amelungus aduocatus. Hienricus comes de Rietberc. Liefhart de Depenhem. Euerwinus aduocatus de Vrekenhorst, ea die prolocutor. Rotholfus albus. Euerhardus de Huleuelde. Rotholf de Thuite. Eluericus de Matbergen. Arnolt de Tekeneburc. Eilbert de Barlage. Scabiones. Abbiko. Tydico. Conrad. Ratbert. Werenmar. Ministeriales. Wlfan. Wigman. Suether. Manegolt Rufus. Hereman de Lathe. Heinricus camerarius. Gerlag de Hershem. Wemolf de Risuorde. Josehp. Ezelin. Harman. Ambrosius. Voemar. Thidericus de Vlenberg. Vdo de Groveren. Alfgrim. Hugo. Euerhart de Heregerinchusen. Lancbrat de Nimeden. Walderic. Johan. Iser. Ministeriales de Tekeneburc. Liefhart de Vlefthen. Milo de Herringen. Sifrit de Garthusen. Rotbert. Heinric. Athelbero. Conrad de Essene. Athelbert. Athelbart. Hildelin. Wezel Rufus. Burchart. Ertmar. Israhel. Sedente domiuo Eugenio apostolico. Conrado Rege. Data Osnabf. Kal. Dec. In nomine Domini feliciter AMEN.

Literatur

  • Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Anmerkungen

  1. Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Siehe auch