Zum Inhalt springen

Urkunde 1338 Mai 20

Aus HammWiki
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Adolf von der Mark gestattet am 20. Mai 1338 dem Juden Vicus, mit seiner Familie 6 Jahre lang beginnend mit dem Pfingstfest 1338 in Dortmund zu wohnen und nimmt ihn in seinen Judenschutz.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und wird hier nach Rübel (S. 363) zitiert: [1]

Nos Adolphus, comes de Marca, notum facimus universis presentia visuris et audituris, quod Vivum iudeum, conservatorem presentium, eius uxorem et familiam in nostram protectionem recepimus et tutelam, dantes sibi plenam licentiam morandi et permanendi in Tremonia tali modo et forma, quod ab omni exactione ac pecunie datione predictus iudeus, uxor sua et familia liberi erunt et soluti nobis aut domino nostro Romanorum imperatori, cuius in hac parte vice fungimur aliqualiter facienda, pro qua libertate Henrico de Wickede militi es parte nostri et ad usus nostros quinque marcas denariorum bonorum tradidit et persolvit. Promittimus igitur per presentes, predictos iudeos in omni libertate et tutela converse a festo penthecostes proxime future per sex annos immediate subsequentes, et ab omni indebita impetitione et violentia tamquam ceteros nostros iudeos fideliter defendere et tueri. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum anno domini 1338 feria 4 ante ascensionem domini.

Literatur

  • Rübel, Karl: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881

Siehe auch

Anmerkungen

  1. Rübel, Karl: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881
Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.