Urkunde 1280 April 1
Bischof Everhard von Münster genehmigt in einer Urkunde vom 1. April 1280 - ausgestellt in Wolbeck - die Stiftung des Nordenhospitals in Hamm.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst worden und wird nach WUB III (S.571-572) zitiert: [1]
Nos Everhardus, Dei gratia Monasteriensis episcopus omnibus tam presentibus quam posteris cupimus notum esse, quod cum vir nobilis Everhardus comes et castellani de Marca ac oppidani in Hamme, fervore charitatis accensi, domum pro hospitalitate pauperum et infirmorum apud se, tamen in nostra diocesi, in parrochia Hesen construxissent, nostrum super eo consensum ut fierent ibi divina cum instantia requirentes, nos habito consilio peritorum, accedente archidiaconi et plebani dicte ecclesie consensu, pie voluntati eorum consensimus in hunc modum, quod dicti comes castellani ac oppidani mansum unum situm in Rumpenhorst in eadem parrochia, quem de suis facultatibus compararunt, dicte ecclesie in Hesen in restaurum dederunt perpetue possidendum. Plebanus quoque ipsius ecclesie presbyterum in dicto hospitali preficiet, cui provisores dicti hospitalis in proventibus quinque marcarum legalium providebunt annuatim, et oblationes altaris ibidem cedent eidem presbytero ibi celebranti, cui etiam plebanus in Hesene in oleo infirmorum providebit. Idem quoque hospitale cimiterium cum oratorio habebit, in quo familia tantum ipsius domus, id est in eadem domo degentes tradentur sepulture. Si etiam in eadem parrochia mansum vel agros emerint provisores dicti hospitalis, providebitur quod in annona missali et aliis iuribus plebano et ecclesie non derogetur, salvo et iure archidiaconi in synodalibus, quod de iure debet salvum esse. Et hec omnia scripti memorie mandavimus ne in eis dubium oriatur, que sigillo nostro mandavimus communiri. Datum apud Walb(eke) a. D. Mo. CC. octogesimo, Kal. Aprilis.
Übersetzung
Übertragen ins Deutsche lautet der Urkundentext wie folgt:
[In Arbeit]
Literatur
- Inventare der nichtstaatlichen Archive Westfalens (INA), Alte Folge (AF)] [2]
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster von 1201-1300. Münster 1871