Urkunde 1270 d
Graf Engelbert von der Mark überweist im Jahr 1270 dem Kloster Kappenberg Güter des Rudolf von Meinhövel und des Adolf von Westwic zum ewigen Besitz.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 3 (S. 453-454) zitiert: [1]
Nos Engelbertus de beneplacito Dei comes in Marcha omnibus hoc scriptum intuentibus salutem et cognoscere veritatem. Notum esse volumus presentibus et futuris, quod ad nos veniens Rodolfus miles de Meinhovele cum consensu uxoris sue domine Berthe, que tunc sine herede fuit, adiuncta sibi manu et voluntate fratrum suorum Herimanni canonici Monasteriensis et Godefridi layci, ac patrui eorumdem Herimanni militis de Daverenberg, accepta summa denariorum centum et LXXa marcarum ab ecclesia Capenbergensi, curtim Brewinchof quam hactenus a nobis iure possederat feodali, cum universis attinentiis curtis eiusdem, videlicet duabus domibus in Evelincampe, et colonis prefate curtis ac domorum earumdem et omni usufructu tam in casis quam in areis in villa Werne sitis, vel nemoribus, agris, pascuis, et quibusdam specialibus agris in Smikincdorpe constitutis, adiuncto quodam colono in Bochem cum uxore et filiis ac filiabus eiusdem, adiunctis etiam aliis hominibus qui dicuntur Einlucke bude in parrochia Werne constitutis, in manus nostras voluntarie ac benivole resignavit, ea prehabita ordinatione, ut nos prefatam curtim cum omni usufructu predicto et hominibus, predicte ecclesie conferremus. Preterea Adolfus miles de Westwic, acceptis centum et XXXa marcis denariorum ab ecclesia Capenbergensi, venit ad nos, et adiuncta sibi voluntate et manu uxoris sue domine Ermendrudis ac universorum heredum suorum, domum in Ederinchusen, quam hactenus in beneficio feodali a nobis tenuerat, cum colonis et omnibus attinentiis et usufructu eiusdem domus, videlicet in casis, agris, nemoribus, pratis et pascuis, benivole in manus nostras resignavit, ea conditione, ut ipsam domum cum omnibus predictis memorate ecclesie conferremus. Cum igitur ad nos speciali sit gratia a progenitoribus nostris devolutum, quod predictam ecclesiam pre ceteris ecclesiis diligamus et maiori diligentia promoveamus, de bona voluntate et mera liberalitate, cum consensu unici heredis nostri Everhardi et uxoris nostre domine Elisabeth comitisse, predictas possessiones, videlicet curtim Brewinchof, duas domos in Evelincampe, domum etiam in Ederinchusen, cum colonis prefate curtis ac domorum earumdem, et universis attinentiis que suprascripta sunt, eidem ecclesie contulimus tytulo proprietatis perpetuo possidendas, quarum omnium proprietas ad nos iure hereditario pertinebat. Ne quis ergo in posterum super hac nostra donatione sepedicte ecclesie calumpniam audeat irrogare, placuit nobis presentem paginam bulle nostre munimine roborare, et subscriptionem proborum virorum et testimonium singulis partibus annotare. Hec sunt nomina testium de curti Brewinchof: Herimannus decanus, Godefridus custos, canonici Sosatienses; Herimannus de Daverenberg et Fridericus filius suus, Theodericus de Sconenbeke, Everhardus de Wittene, Bernhardus de Capellis, Godefridus de Hovele, Theodericus Volenspit, Albertus Clot, Everhardus de Hesne, Wescelus de Galen, Conradus de Mechlen, Gerlacus Ruphus, Sibertus Norendin, Otto Alant, Engelbertus de Lon, milites; Everhardus frater Engelberti militis de Lon, Arnoldus de Altena, Gerlacus de Harpen, Lambertus Foyge. De domo in Ederinchusen testes sunt: Wilhelmus plebanus in Camene, Albertus notarius, Dethhardus capellanus abbatisse in Vrendeberg, Otto Alant et Engelbertus de Lon milites, Everhardus frater suus, Arnoldus de Altena, Heinricus Franzois, Gerlacus de Harpen, Lambertus Foyge, Theodericus de Endeke, Lambertus gogravius in Unnha, Heinricus Honesben, et alii quamplures. Acta sunt hec anno Domini M CC septuagesimo.
Übersetzung
Ins Deutsche übertragen lautet der Text der Urkunde wie folgt:
[in Arbeit]
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster von 1201-1300. Münster 1871
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster von 1201-1300. Münster 1871