Urkunde 1245 b
Graf Adolf von der Mark eignet im Jahr 1245 dem Kloster Cappenberg ein ihm von dem Ritter von Stipele aufgelassenes Erbe in Wanemale (Wambeln, Dortmund) mit dem Zehnten zu.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 (S. 270) zitiert: [1]
Adolfus Dei gratia comes de Marca notum facimus universis Christi fidelibus, quod Nicolaus miles de Stipele cum consensu uxoris sue Rensvidis, necnon et heredum suorum usus consilio domum in Wanemale cum decima, quam a nobis tenebat in feodo, in manus nostras resignavit, petens et supplicans, ut proprietatem tam domus quam decime earundem ecclesie Capenbergensi conferremus. Nos vero, quia iam dictam ecclesiam cum suis fratribus specialiter semper dileximus, piis precibus ipsius anneientes de consensu heredum nostrorum proprietatem domus in Wanemale et colonos eandem inhabitantes cum decima tam maiore quam minore et cum omnibus suis attinenciis ecclesie in Capenberg et fratribus ibidem Deo militantibus contulimus perpetuo possidendam. Et ne ullus iniuriosus invasor hanc nostre liberalitatis donacionem inposterum audeat irritare, presentem paginam sigilli nostri appensione duximus roborandam, subnotatis testibus quorum hec sunt nomina: Waltherus nobilis de Dulberg, Adolfus et Richardus fratres de Boinen, Ludbertus de Boinen dapifer, Gerwinus de Rinkenrode, Arnoldus et Theodericus fratres et Adolfus de Altena, Hinricus de Vitinchove, Gerhardus de Letene, Arnoldus de Didenchoven, Arnoldus notarius et alii quam plures. Datum Capenberg anno Domini MCC XLV.
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901
Anmerkungen
- ↑ Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901