Zum Inhalt springen

Urkunde 1226 a

Aus HammWiki
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Adolf von der Mark übereignet dem Kloster Kappenberg im Jahr 1226 einen Hof zu Bikenchusen, den Lambert von Vlemde von ihm zu Lehen hatte, und den Garbenzehnten in Elseie bei Kamen.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 3 (S. 123-124) zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Adolphus Dei gratia comes de Marca. Quoniam tempora periculosa sunt et intentio humani cordis semper prona est ad malum, ea que per nos laudabiliter et honeste gesta sunt omni qua possumus cautione adhibita ita volumus roborare, ne unquam ulli in futurum calumniandi vel malignandi detur occasio. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod Lambertus de Velmede, adiuncta sibi manu matris sue et sororum suarum, curtim in Bikenchusen, quam a nobis tenebat in feodo, in manus nostras resignavit, datis ei a Capenbergensis ecclesie fratribus octoginta marcis gravis monete. Nos vero fideli ministerialium nostrorum usi consilio, de consensu heredum nostrorum iam dictam curtim in Bikenchusen cum pratis, pascuis et nemoribus, et omnibus appendiciis et iusticiis suis, ecclesie Capenbergensi et fratribus ibi Deo servientibus, in manus Andree prepositi, ob benignam nostre recordationis memoriam contulimus pace perpetua possidendam. Decimam vero iam dicte curtis, cuius summa ad triginta denarios excrescit, et quatuor domorum in Elseie manipulos cum minuta decima, eisdem fratribus propter spem in celis positam perpetua possessione concessimus. Cunctis etiam Christi fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, quod Herimannus de Wethmare, domum in Wethmare, quam de manu nostra tenebat in feodo, adiuncta sibi manu filiarum suarum, de consensu heredum ipsarum, in manus nostras resignavit, datis eisdem heredibus ab ecclesie Capenbergensis fratribus sexaginta marcis. Nos igitur eandem ecclesiam specialius in Christo diligentes, predictam domum cum omnibus suis attinentiis, fratribus ibidem Deo famulantibus contradimus perpetuo possidendam. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, presentem paginam sigilli nostri impressione fecimus consignari, subnotatis testibus quorum hec sunt nomina: Andreas prepositus. Hugo prior, Rotgerus cellerarios, Bernhardus successor eius, Wilhelmus custos, et Philippus sacerdotes canonici Capenbergensis ecclesie, Volmarus sacerdos de Marca; Ludolphus dapifer et filii eius Adolphus Ludolphus Richardus, Albero de Aslen et filius eius Everhardus, Gerwinus de Rinckenrodhe, Johannes de Huvele, Heinricus Franzois, Adolphus Anlant, Thegenhardus Top. Everhardus de Wickedhe, Walbertus de Boggen, Rodolphus Rogge, Lubbertus de Boine, Waltherus de Heringe, Johannes de Dinchere, Robertus de Solede, Arnoldus de Westwich, Hugo de Methlere, et alii quamplures. Acta sunt hec anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo vigesimo sexto, indictione quartadecima, epacta una, apostolice sedi presidente beatissimo papa Gregorio, imperante Friderico Romanorum rege glorioso.

Bemerkungen

Mit Volmarus wird der Priester in der Kirche zu Mark erwähnt, daneben einige Ministerialen aus dem Umfeld des Grafen Adolf von der Mark.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 3. Die Urkunden des Bisthums Münster 1201-1300. Münster 1871

Siehe auch

Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.