Zum Inhalt springen

Urkunde 1166 Juli 8

Aus HammWiki

Der Kölner Erzbischof Reinald gibt am 8. Juli 1166 den Wald Altholt bei Soest gegen Zins an die Erzbischöfliche Kurie und gegen Zehntgeld an die von ihm geweihte Patroklikirche in Soest zu Lehen. Unter den Zeugen befindet sich Rabodo von Ruthenberg alias von der Mark.

Urkundentext

Der lateinische Urkundentext lautet nach Seibertz (S. 76-78) wie folgt: [1]

In nomine. sancte et indiuidue. trinitatis. Reinaldus. dei. gratia. sancte coloniensis eeclesie humilis minister. vniuersis suis successoribus et eiusdem ecclesie fidelibus in perpetuum. Sine usu ea iacere ac uilescere non conuenit. quorum congrua cultura et subiectorum laboribus fructuose ualet respondere. et honesta redituum summa fiscum dominicum adaugere. Vniuersis igitur nostris successoribus. et eorum fidelibus. per presentia scripta cupimus innotescere. quod nemus quoddam nostrum prope Sosaciam situm. uulgo Altholt dictum. a circummanentibus tam nostris hominibus quam extraneis inutiliter succidebatur. ita quod nullum uel minimum inde nobis aut curie nostre proueniebat emolumentum. Consultis ergo super hoc prioribus inbeneficiatis et ministerialibus ecclesie Coloniensis. ex communi eorum et tocius Sosaciensis familie consilio. totam aream predicti nemoris taliter excolendam concessimus. ut de quolibet manso sex solidi sosaciensis monete nobis pro censu. et ecclesie Sancti Patrocli in Susacia. xviii. denarii pro decima persoluantur. tali quoque pacto ipsis qui uel de manu nostra vel de manu villici nostri aliquam terre nostre predicte portionem censualiter receperunt. filiisque et legitimis eorum heredibus. possessionem eiusdem portionis perpetuauimus. Insuper predictam decimalium denariorum pensionem de tota terra prefati nemoris pro remedio anime nostre. et predeces- sorum ac successorum nostrorum salute. prefate ecclesie beati Patrocli sub tali determinatione in dotem perpetuam contulimus. ut in memoriam tam eorum quam nostri. eiusdem ecclesie fratres, de altera pensionis illius medietate. in die quo ipsam ecclesiam ad honorem dei consecrauimus. et de reliqua medietate. in anniuersario obitus nostri die consolationem singulis annis habeant, Et quoniam in hoc anime nostre speramus feliciter consultum. in illo vero pensionum nostrarum summam uidemus decenter adauctam. factum utrumque presenti

nostre auctoritatis pagina. et sigillo confirmamus. et ne quis umquam in futurum id infringere presumat. auctoritate dei et beati Petri. ac nostra. sub anathemate interdicimus. Testes huius rei sunt. Herimannus maioris ecclesie in Colonia prepositus. Phylippus decanus. Gerhardus Bunnensis. Sifridus xanetensis. Symon. Sancti Gereonis. Cunradus Sancti Severini. prepositi. Nycholaus abbas Sigebergensis. Theodericus abbas campensis. Gerhardus decanus de gradibus. Widekindus subdecanus, maioris ecclesie. Bertholdus decanus. Susaciensis. Iohannes Magister scolarum, Cunradus custos. Albertus. Gerhardus. et omnes canonici sosacienses. Comes Euerhardus de altena. Ludolfus de Dasle. Albertus Comes. de Molbach. Rudolfus de Steinvurde. Constantinus de monte. Walterus aduocatus sosaciensis. Cunradus et Rabodo de Rudenberg. Heinricus de volmutsteine. Gerhardus Aduocatus Coloniensis et Herimannus frater eius. Albertus Timo. Regenbodo et filii eius. Daniel et Regenbodo. Marsilius et filii eius. Regenbodo et Marsilius. Brunstenus et Winandus. Hartmodus. Theodoricus de foro. et filius eius Hoio. Radolfus simplex. et Lubertus filius eius. Hecelinus monetarius. et alii quam plures uiri honorati. Acta sunt hec sosacie in ecclesia sancti Patrocli anno dominice incarnationis. m. c. Lx. sexto. octauo idus julii indictione xiiiia imperante. domino. Friderico. Romanorum, imperatore inuictissimo. anno. regni eius. x. iiii. Imperii xi. Pontificatus. uero nostri, anno. primo. in dei nomine feliciter. amen.

Literatur

  • Joh. Suibert Seibertz: Urkundenbuch zur Landes- und Rechtsgeschichte des Herzogthums Westfalen. Erster Band. 799-1300. Arnsberg 1839

Siehe auch

  1. Joh. Suibert Seibertz: Urkundenbuch zur Landes- und Rechtsgeschichte des Herzogthums Westfalen. Erster Band. 799-1300. Arnsberg 1839
Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.