Urkunde 1215 November 11-30

Im November 1215 bekundet der Münsteraner Bischof Otto, dass Gerhard gen. Birboem zugestimmt hat, dem Stift Kappenberg seinen in der Nähe des Stifts gelegenen Hof für 106 Mark zu verkaufen. Gerhard hatte bereits vor dem Vogt des Stift, Graf Adolf von Altena auf den Hof Verzicht geleistet.

Wortlaut

Die Urkunde wir nach Bockhorts/Niklowitz zitiert: [1]

Otto Dei gratia Monasteriensis episcopus. Cum omnium subiectorum paci et saluti providere teneamur, maxime tamen eorum quieti prospicere cupimus, qui a seculari tumultu segregati divinis laudibus vacare noscuntur. Inde est, quod omnibus hanc paginam inspecturis significandum duximus, quod quidam Gerhardus cognomento Birboem, habens domum claustro Capenberg adiacentem, conventione facta acquievit centum et sex marcas accipere suoque domino eam resignare, ut ecclesie Capenbergensi cederet in possessionem. Venit ergo Capenberg advocatus ecclesie comes Adolpho, ubi cum ambo fratres nobiles de Wettere adessent, videlicet Fridericus et dominus Bruno, processit Gherardus cum uxore sua Mettelde et filio mairoe Rutghero et fratribus suis Machario et Cunrado et presentibus preposito et fratribus loci, in presentia advocati totiusque multitudinis domino suo Brunoni predictam domum resignavit et exfestucavit, facientibus hoc idem uxore etr filio et fratribus prefatis et hoc confirmantibus et collaudantibus in manu advocati. Quam domum dominus Bruno, adiuncta sibi manu fratris sui, tribus amicis claustri concessit interim, donec ad manum nostram ei pateret accessus. Non enim copia nostri poterat tunc haberi. Hoc itaque ordine domino Brunone precedente et Fratre suo Friderico simulque prefato Gerhardo, prepositus et fratres, advocatus et eius sequaces intraverunt, sicut moris est, ac possederunt domum cunctaque domui attinentia, applaudentibus cunctis, nemine reclamante. Huic rei interfuerunt Wilhelmus sacerdotes de Lunen, Gerardus nobilis de Altena, Ludolphus dapifer, Herimannus Stockhem, Hermannus de Burc, Alexander de Minichusen, Alexander de Werna, Ludophus de Werdena, Sifridus Hirt, Gerlacus Scafdorp; porro de Senden Hermannus, Israhel, Alexander, Rutgerus Wale et alii multi. Post aliquot dies filia Gerardi, Gertrudis, et iunior filius Wenemarus eandem domum resignaverunt in facie conventus et presentia advocati. Post hec cum essemus apud Sulsen, venit dominus Fridericus de Wettere et predictam domum nobis resignavit, nosque eam statim ecclesie Capenbergensi dedimus per manum fratris Rutgeri celerarii et fratris Aaron. Aderant ibi: germanus frater noster Gerhardus Osnaburgensis episcopus, Wilbrandus cognatus noster, magister Bernardus, Gerhardus et Rolandus capellanus, comes Adolphus de Altena, Herimannus de Lippia, Ludolphus de Stenvorde et Rodolphus filius eius, Ludolphus dapifer et filii sui Adolphus et Ludolphus, Rembertus de Stockem, Ludolphus de Lere, Everhardus villicus de Werne, Heinricus Franzois et alii multi. Postea in placito Lunensi ipsam domum resignavit nobis dominus Bruno iam dicti Friderici frater, nosque eam iterata datione Capenbergensi ecclesie donavimus, proprietatis titulo possidendam, tradentes eam per manum Theoderici prioris et Rutgeri cellerarii. Aderant ibi: comes Godefridus de Arnesberg, comes Adolphus de Monte, comes Adolphus de Altena et Ludolphus dapifer et alii multi. Fecimus hoc propter fratrum dilectionem et propter benignam in perpetuum nostri recordationem. Sciendum preterea, quod sepedicta domus pro decima tam maiore quam minore villico curtis nostre in Nordlunen triginta denarios persolvet et tempore glandium duos porcos inpinguabit. Ut itaque hec omnia rata semper et inconvulsa permaneant, hanc testimonii nostri paginam sigilli nostri impressione roborare curavimus omnemque hominem, qui hec cassare temeraria presumptione temptaverit, nisi velociter resipuerit, eterna excommunicatione et maledictione in virtute sancti Spiritus obligamus. Acta sunt hec anno dominice incarantionis M°CC°XV°, quando dominus Innocentius generale concilium Rome celebravit, cui interfuit Andreas prepositus.

Bemerkungen

Die Urkunde ist hinsichtlich der Ewähnung des Ludolphus als Truchsess (dapifer) und damit Amtmann der Grafschaft Mark von stadtgeschichtlicher Bedeutung für Hamm.

Siehe auch

Einzelnachweise

  1. vgl. Wolfgang Bockhorst/Fredy Niklowitz: Urkundenbuch der Stadt Lünen bis 1341. Lünen 1991, S. 47-48