Urkunde 1283 Mai 1

Graf Everhard von der Mark wechselt am 1. Mai 1283 mit dem Grafen Dietrich von Kleve die Ministerialin Gertrud, Witwe des Bernhard von Rodenberg, und deren Sohn Dietrich sowie deren Kinder gegen Beatrix, Ehefrau des Arnold von Altena, deren Sohn Dietrich und deren Kinder.
Wortlaut
Die Urkunde ist in lateinischer Sprache abgefasst und wird nach WUB Band 7 (S. 868) zitiert: [1]
Universis, ad quos presentes littere pervenerint, nos Everardus comes in Marca salutem cum notitia veritatis. Ne, que aguntur in tempore, simul cum tempore transeant, consultum est, ut que aguntur in scripta publica redigantur. Noverint igitur universi presentes litteras visuri, quod nos Gertrudim relictam quondam Bernardi de Rodenberg suumque filium Theodericum, suos pueros nunc generatos ac in posterum generandos, qui nostri ministeriales fuerunt seu esse deberent, dedimus viro nobili domino Th(eoderico) comiti Clevensi in ministeriales, Beatricem uxorem Arnoldi de Altena, suum filium Theodericum nunc generatum ac pueros in posterum generandos recipientes simili concambio pr[o eisdem] in iddem (!) ius ministeriale, quo ipsi nobis fuerant obligati. Unde ne in posterum suboriri posset questionis materia, presens scriptum sigilli nostri munimine tradidimus roboratum. Datum anno Domini M°.CC octogesimo III°, in die apostollorum Philippi et Jacobi Walburgisque virginis.
Übersetzung
[in Arbeit]
Standort
Landesarchiv NRW Abteilung Westfalen [2]
Literatur
- Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901