Zum Inhalt springen

Urkunde 1364 April 29 a: Unterschied zwischen den Versionen

Aus HammWiki
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 6: Zeile 6:


<blockquote>
<blockquote>
Universis et singulis, ad quos presentia pervenerint, pateat evidenter, quod nos Sybertus dictus van Hamme et Elyzabeth uxor eius legitima cum consensu et bona voluntate Alberti et Cristine liberorum nostrorum atque ceterorum heredum nostrorum omnium pro 12 marcis bonorum denariorum Tremoniensium, qui tempore dationis presentium literarum fuerunt ita boni, quod 20 solidi fe- cerunt per ignis examinationem unam marcam puri argenti in valore nobis traditis, numeratis et ad voluntatem nostram integre persolutis vendidimus et tenore presentium concorditer vendimus honorabili viro domino Thidemanno de Hagen rectori capelle sancti Benedicti in Tremonia et hiis veris rectoribus, quos dictam capellam regere contigerit in futuro, annuos redditus quatuor maldrorum bone annone pensionalis mensure Tremoniensis siliginis et ordei equipertim, eidem domino Thidemanno seu illi, qui pro tempore rector dicte capelle sancti Benedicti exstiterit, ex bonis nostris in Solde sitis ad orientem, que quondam Gotsvino de Rodenberge pie recordationis pertinebant et ex ipsorum bonorum annexis, appenditiis et pertinentiis universis dandos perpetuo et solvendos necnon sub nostris vel nostrorum here- dum laboribus, periculis, eventibus et expensis propriis, nullis pro- hibitionibus, arrestationibus seu impedimentis obstantibus intra muros Tremonienses ad usum, utilitatem et profectum rectoris capelle sancti Benedicti predicte in festo sancti Martini episcopi hyemalis annis singulis presentandos. Et ut premissa maiori gaudeant firmitate, con- stituimus fideiussores honestos viros Thidericum de Apeldernbeke, Franckonem Voes et Bernardum de Rodenberge, quorum quotiens aliquis obierit sive principalis, seu fideiussor extititerit, totiens alius ydoneus et eque bonus, in quo rector dicte capelle sit contentus, infra mensem proximum reponetur, qui fideiussores una nobiscum nosque cum eisdem promittimus in hiis scriptis, ut quando et quo- tiens super aliquo premissorum defectu moniti fuerimus, quod totiens civitatem Tremoniensem mox et statim intrabimus ad iacendum ibi- dem personaliter in communi hospitio et honesto nobis per rectorem cappelle sancti Benedicti predicte demonstrato, inde nullatenus recessuri, nisi de dicto defectu et singulis promissionibus superius expressis fuerit cum precio nunciorum et expensis inde factis et habitis absque contradictione integraliter satisfactum, et hec premissa quevis et singula ego Sybertus debitor principalis et nos fideiussores predicti promittimus iunctis manibus et insolidum, quilibet quoque nostrum pro toto data fide firmiter assecurando firma, rata et grata tenere, facere et adimplere atque sub omni forma superius expressa nullis dolis malis intervenientibus inviolabiliter observare, defectus etiam, si quos rectorem capelle predicte in premissis vel eorum aliquo sustinere contigerit, hos habebit cum dampnis et interesse utriusque iuris tam canonici quam civilis beneficio et auxilio recuperandi plenariam potestatem. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam ego Sybertus debitor principalis et nos fideiussores predicti recognoscimus nos sigilla nostra presentibus appendisse, sub quorum sigillis nos Elyzabeth uxor et Albertus ac Cristina liberi Syberti supradicti recognoscimus premissa quevis et singula fore vera et eadem presentibus approbamus. Datum anno domini 1364 crastino sancti Vitalis sancti martiris.
Universis et singulis, ad quos presentia pervenerint, pateat evidenter, quod nos Sybertus dictus van Hamme et Elyzabeth uxor eius legitima cum consensu et bona voluntate Alberti et Cristine liberorum nostrorum atque ceterorum heredum nostrorum omnium pro 12 marcis bonorum denariorum Tremoniensium, qui tempore dationis presentium literarum fuerunt ita boni, quod 20 solidi fecerunt per ignis examinationem unam marcam puri argenti in valore nobis traditis, numeratis et ad voluntatem nostram integre persolutis vendidimus et tenore presentium concorditer vendimus honorabili viro domino Thidemanno de Hagen rectori capelle sancti Benedicti in Tremonia et hiis veris rectoribus, quos dictam capellam regere contigerit in futuro, annuos redditus quatuor maldrorum bone annone pensionalis mensure Tremoniensis siliginis et ordei equipertim, eidem domino Thidemanno seu illi, qui pro tempore rector dicte capelle sancti Benedicti exstiterit, ex bonis nostris in Solde sitis ad orientem, que quondam Gotsvino de Rodenberge pie recordationis pertinebant et ex ipsorum bonorum annexis, appenditiis et pertinentiis universis dandos perpetuo et solvendos necnon sub nostris vel nostrorum heredum laboribus, periculis, eventibus et expensis propriis, nullis prohibitionibus, arrestationibus seu impedimentis obstantibus intra muros Tremonienses ad usum, utilitatem et profectum rectoris capelle sancti Benedicti predicte in festo sancti Martini episcopi hyemalis annis singulis presentandos. Et ut premissa maiori gaudeant firmitate, constituimus fideiussores honestos viros Thidericum de Apeldernbeke, Franckonem Voes et Bernardum de Rodenberge, quorum quotiens aliquis obierit sive principalis, seu fideiussor extititerit, totiens alius ydoneus et eque bonus, in quo rector dicte capelle sit contentus, infra mensem proximum reponetur, qui fideiussores una nobiscum nosque cum eisdem promittimus in hiis scriptis, ut quando et quotiens super aliquo premissorum defectu moniti fuerimus, quod totiens civitatem Tremoniensem mox et statim intrabimus ad iacendum ibidem personaliter in communi hospitio et honesto nobis per rectorem cappelle sancti Benedicti predicte demonstrato, inde nullatenus recessuri, nisi de dicto defectu et singulis promissionibus superius expressis fuerit cum precio nunciorum et expensis inde factis et habitis absque contradictione integraliter satisfactum, et hec premissa quevis et singula ego Sybertus debitor principalis et nos fideiussores predicti promittimus iunctis manibus et insolidum, quilibet quoque nostrum pro toto data fide firmiter assecurando firma, rata et grata tenere, facere et adimplere atque sub omni forma superius expressa nullis dolis malis intervenientibus inviolabiliter observare, defectus etiam, si quos rectorem capelle predicte in premissis vel eorum aliquo sustinere contigerit, hos habebit cum dampnis et interesse utriusque iuris tam canonici quam civilis beneficio et auxilio recuperandi plenariam potestatem. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam ego Sybertus debitor principalis et nos fideiussores predicti recognoscimus nos sigilla nostra presentibus appendisse, sub quorum sigillis nos Elyzabeth uxor et Albertus ac Cristina liberi Syberti supradicti recognoscimus premissa quevis et singula fore vera et eadem presentibus approbamus. Datum anno domini 1364 crastino sancti Vitalis sancti martiris.
</blockquote>
</blockquote>



Version vom 27. Januar 2026, 07:42 Uhr

Sybertus von Hamm (Sybertus dictus van Hamm) verkauft am 29. April 1364 mit Zustimmung seiner Frau und seiner Erben dem Rektor der Benediktskapelle zu Dortmund, Thidemann von Hagen, und dessen Nachfolgern eine Getreiderente aus seinem Gut zu Sölde.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache abgefasst und wird nach Rübel (Band I, S. 578-580) zitiert: [1]

Universis et singulis, ad quos presentia pervenerint, pateat evidenter, quod nos Sybertus dictus van Hamme et Elyzabeth uxor eius legitima cum consensu et bona voluntate Alberti et Cristine liberorum nostrorum atque ceterorum heredum nostrorum omnium pro 12 marcis bonorum denariorum Tremoniensium, qui tempore dationis presentium literarum fuerunt ita boni, quod 20 solidi fecerunt per ignis examinationem unam marcam puri argenti in valore nobis traditis, numeratis et ad voluntatem nostram integre persolutis vendidimus et tenore presentium concorditer vendimus honorabili viro domino Thidemanno de Hagen rectori capelle sancti Benedicti in Tremonia et hiis veris rectoribus, quos dictam capellam regere contigerit in futuro, annuos redditus quatuor maldrorum bone annone pensionalis mensure Tremoniensis siliginis et ordei equipertim, eidem domino Thidemanno seu illi, qui pro tempore rector dicte capelle sancti Benedicti exstiterit, ex bonis nostris in Solde sitis ad orientem, que quondam Gotsvino de Rodenberge pie recordationis pertinebant et ex ipsorum bonorum annexis, appenditiis et pertinentiis universis dandos perpetuo et solvendos necnon sub nostris vel nostrorum heredum laboribus, periculis, eventibus et expensis propriis, nullis prohibitionibus, arrestationibus seu impedimentis obstantibus intra muros Tremonienses ad usum, utilitatem et profectum rectoris capelle sancti Benedicti predicte in festo sancti Martini episcopi hyemalis annis singulis presentandos. Et ut premissa maiori gaudeant firmitate, constituimus fideiussores honestos viros Thidericum de Apeldernbeke, Franckonem Voes et Bernardum de Rodenberge, quorum quotiens aliquis obierit sive principalis, seu fideiussor extititerit, totiens alius ydoneus et eque bonus, in quo rector dicte capelle sit contentus, infra mensem proximum reponetur, qui fideiussores una nobiscum nosque cum eisdem promittimus in hiis scriptis, ut quando et quotiens super aliquo premissorum defectu moniti fuerimus, quod totiens civitatem Tremoniensem mox et statim intrabimus ad iacendum ibidem personaliter in communi hospitio et honesto nobis per rectorem cappelle sancti Benedicti predicte demonstrato, inde nullatenus recessuri, nisi de dicto defectu et singulis promissionibus superius expressis fuerit cum precio nunciorum et expensis inde factis et habitis absque contradictione integraliter satisfactum, et hec premissa quevis et singula ego Sybertus debitor principalis et nos fideiussores predicti promittimus iunctis manibus et insolidum, quilibet quoque nostrum pro toto data fide firmiter assecurando firma, rata et grata tenere, facere et adimplere atque sub omni forma superius expressa nullis dolis malis intervenientibus inviolabiliter observare, defectus etiam, si quos rectorem capelle predicte in premissis vel eorum aliquo sustinere contigerit, hos habebit cum dampnis et interesse utriusque iuris tam canonici quam civilis beneficio et auxilio recuperandi plenariam potestatem. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam ego Sybertus debitor principalis et nos fideiussores predicti recognoscimus nos sigilla nostra presentibus appendisse, sub quorum sigillis nos Elyzabeth uxor et Albertus ac Cristina liberi Syberti supradicti recognoscimus premissa quevis et singula fore vera et eadem presentibus approbamus. Datum anno domini 1364 crastino sancti Vitalis sancti martiris.

Bemerkungen

Es ist unklar, ob sich der Beiname van Hamm dieses Sibertus auf die Stadt Hamm bezieht. Auch das Siegel dieses Ritters gibt dazu keinen Aufschluss.

Literatur

  • Rübel, Karl: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Zweite Hälfte. Dortmund 1885

Siehe auch

Anmerkungen

  1. Rübel, Karl: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Zweite Hälfte. Dortmund 1885
Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.