Zum Inhalt springen

Urkunde 1265 Oktober 4: Unterschied zwischen den Versionen

Aus HammWiki
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 6: Zeile 6:


<blockquote>
<blockquote>
[in Arbeit]
Nos Henricus dei gratia Leodiensis episcopus, et Engelbertus comes de Marka, quibus diffinitio seu determinatio compositionis facte inter reuerendum patrem et dominum Engelbertum dei gratia archiepiscopum et ciues suos Colonienses, que hincinde violata esse dicebatur, ab ipsis archiepiscopo et ciuibus una cum viris nobilibus, Ottone Gelrie et Arnoldo Loysensi comitibus, Theoderico dicto Luf et Theoderico domino de Valkenburg, quatuor prioribus, qui pronuntiato dicte compositionis interfuerunt, Lamberto de Reynbach, Reynardo de Hart, Winrico de Bacheym, et Adam de Vrechene, militibus, est commissa, cum iidem comites, nobiles, priores et milites in dictis suis per er omnia non concordauerint, et sic ad nos eiusdem compositionis secundum formam compromissi sit determinatio deuoluta: dicimus et pronunciamus de litteris hincinde dandis, quod ciues in continenti dent domino archiepiscopo litteras obligationis pecunie sibi debite in partem emende, que deposite sunt apud.. decanum ecclesie maioris, ipse vero dominus archiepiscopus ipsis ciuibus det litteras intercessorias, cum litteris capituli et priorum Coloniensium, domino pape destinandas sine mora, ita quod eadem hora similiter hincinde dentur. Item dicimus, quod littere compositionis sigillari procurentur per dominum archiepiscopum ab illis, apud quos habet posse, ac per ciues ab illis, apud quos ipsi habent posse, et hincinde dentur ab hac dominica post Remigii infra quindenam, et hec fiant hincinde sine dolo. Item dicimus, quod de triginta septem ciuibus nominatis ad exeundum Coloniam pro emenda domino archiepiscopo prestanda, decem et octo ad loca exeant deputata, quibus dominus archiepiscopus securum conductum procuret eundo et redeundo, ab hac dominica predicta infra tres septimanas, Limburgensis,.. comitis Juliacensis, Theoderici domini de Valkenburg, et Theoderici domini de Heynsberg, ac aliorum, ubi ipsi ciues requisierint, et apud quos idem dominus archiepiscopus habet posse, et ipsi decem et octo ciues exeant Coloniam in octauis omnium sanctorum; alii vero decem et nouem exeant postea, prout in litteris super hec confectis plenius continetur. Item dicimus, quod ciues Colonienses denarios cereuisiales ac denarios qui dicuntur Malepenigge, quos a clericis ac aliis personis religiosis receperunt, ammodo non recipiant ab eisdem, et de receptis satisfaciant eisdem clericis religiosis infra instans festum omnium sanctorum, secundum amicitiam vel veritatem. Item dicimus, quod ciues Colonienses ad hee cooperentur domino.. archiepiscopo bona fide, quod unicuique infra ciuitatem Coloniensem possit esse iustus iudex. Item de pecunia domino archiepiscopo in partem emende sibi prestande danda dicimus, quod de illa pecunia, que danda fuit de tempore preterito, dentur ipsi domino.. archiepiscopo infra octauas s. Martini hyemalis octingente marce sine iacendo, residua vero pecunia soluatur in natali domini; quod si septingente marce de prima pecunia videlicet mille et quingentis marcis in natali domini non fuerint persolute, soluentur cum honere et conditionibus, sicut in litteris super hec confectis plenius continetur. Item dicimus, quod ciues Colonienses, qui mitti debebant in theolonium Nussiense, mittantur in idem theolonium secundum litteras compositionis seu pronuntiationis ab hac dominica predicta infra octo dies. Item dicimus de Willelmo de Hunsgassen, Hermanno piscatore et eorum complicibus, quod dominus.. archiepiscopus seruet, prout in litteris pronuntiationis continetur, ab hac dominica predicta infra octo dies. Item dicimus, quod dominus.. archiepiscopus ciues suos Colonienses in districtu suo tueatur et defendat pro posse suo bona fide. Item dicimus, quod si dominus archiepiscopus a ciuibus Coloniensibus extra formam compositionis recepit theolonium, illud restituat secundum iustam computationem infra festum omnium sanctorum, et non recipiat nec recipi faciat in futurum, nisi secundum quod in litteris pronuntiationis videbitur contineri. Item dicimus de omnibus aliis articulis, de quibus expressam mentionem non facimus, quod obseruentur prout in litteris pronuntiationis videbitur contineri, et stetur dicto et ordinationi .. comitis Juliacensis et Gerardi militis de Lanscronen, sicut in eisdem litteris est expressum. Dicimus etiam, quod licet defectus plures ex utraque parte inuenerimus, compositionem tamen propter hec non non esse violatam; pronuntiantes, quod compositio et ordinatio in litteris compositionis et pronuntiationis et litteris solutionis pecunie contente deinceps inuiolabiliter obseruentur. Adicimus etiam, quod nos parti ordinationem seu determinationem huiusmodi obseruanti contra infringentem in parte vel in toto potenter et patenter assistemus. Predicte quoque ordinationi siue dicto nostro addimus, quod capitulum et.. priores Colonienses requisiti a parte compositionem obseruante licite per litteras suas patentes significare poterunt uniuersis partem, que compositionem infregerit, infregisse, prout hec etiam in litteris pronuntiationis plenius continetur. In cuius rei testimonium sigilla nostra presenti scripto duximus apponenda.
Actum et pronunciatum dominico die post festum b. Michaelis, anno d. M. CC. LX. quinto
</blockquote>
</blockquote>



Version vom 8. August 2025, 11:38 Uhr

Graf Engelbert von der Mark und Bischof Heinrich von Lüttich bestimmen am 4. Oktober 1265 Näheres über die Ausführung des Sühnevertrags zwischen dem Erzbischof Engelbert II. von Köln und der Stadt Köln.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem Lacomblet (Band 2, S. 322-323) zitiert: [1]

Nos Henricus dei gratia Leodiensis episcopus, et Engelbertus comes de Marka, quibus diffinitio seu determinatio compositionis facte inter reuerendum patrem et dominum Engelbertum dei gratia archiepiscopum et ciues suos Colonienses, que hincinde violata esse dicebatur, ab ipsis archiepiscopo et ciuibus una cum viris nobilibus, Ottone Gelrie et Arnoldo Loysensi comitibus, Theoderico dicto Luf et Theoderico domino de Valkenburg, quatuor prioribus, qui pronuntiato dicte compositionis interfuerunt, Lamberto de Reynbach, Reynardo de Hart, Winrico de Bacheym, et Adam de Vrechene, militibus, est commissa, cum iidem comites, nobiles, priores et milites in dictis suis per er omnia non concordauerint, et sic ad nos eiusdem compositionis secundum formam compromissi sit determinatio deuoluta: dicimus et pronunciamus de litteris hincinde dandis, quod ciues in continenti dent domino archiepiscopo litteras obligationis pecunie sibi debite in partem emende, que deposite sunt apud.. decanum ecclesie maioris, ipse vero dominus archiepiscopus ipsis ciuibus det litteras intercessorias, cum litteris capituli et priorum Coloniensium, domino pape destinandas sine mora, ita quod eadem hora similiter hincinde dentur. Item dicimus, quod littere compositionis sigillari procurentur per dominum archiepiscopum ab illis, apud quos habet posse, ac per ciues ab illis, apud quos ipsi habent posse, et hincinde dentur ab hac dominica post Remigii infra quindenam, et hec fiant hincinde sine dolo. Item dicimus, quod de triginta septem ciuibus nominatis ad exeundum Coloniam pro emenda domino archiepiscopo prestanda, decem et octo ad loca exeant deputata, quibus dominus archiepiscopus securum conductum procuret eundo et redeundo, ab hac dominica predicta infra tres septimanas, Limburgensis,.. comitis Juliacensis, Theoderici domini de Valkenburg, et Theoderici domini de Heynsberg, ac aliorum, ubi ipsi ciues requisierint, et apud quos idem dominus archiepiscopus habet posse, et ipsi decem et octo ciues exeant Coloniam in octauis omnium sanctorum; alii vero decem et nouem exeant postea, prout in litteris super hec confectis plenius continetur. Item dicimus, quod ciues Colonienses denarios cereuisiales ac denarios qui dicuntur Malepenigge, quos a clericis ac aliis personis religiosis receperunt, ammodo non recipiant ab eisdem, et de receptis satisfaciant eisdem clericis religiosis infra instans festum omnium sanctorum, secundum amicitiam vel veritatem. Item dicimus, quod ciues Colonienses ad hee cooperentur domino.. archiepiscopo bona fide, quod unicuique infra ciuitatem Coloniensem possit esse iustus iudex. Item de pecunia domino archiepiscopo in partem emende sibi prestande danda dicimus, quod de illa pecunia, que danda fuit de tempore preterito, dentur ipsi domino.. archiepiscopo infra octauas s. Martini hyemalis octingente marce sine iacendo, residua vero pecunia soluatur in natali domini; quod si septingente marce de prima pecunia videlicet mille et quingentis marcis in natali domini non fuerint persolute, soluentur cum honere et conditionibus, sicut in litteris super hec confectis plenius continetur. Item dicimus, quod ciues Colonienses, qui mitti debebant in theolonium Nussiense, mittantur in idem theolonium secundum litteras compositionis seu pronuntiationis ab hac dominica predicta infra octo dies. Item dicimus de Willelmo de Hunsgassen, Hermanno piscatore et eorum complicibus, quod dominus.. archiepiscopus seruet, prout in litteris pronuntiationis continetur, ab hac dominica predicta infra octo dies. Item dicimus, quod dominus.. archiepiscopus ciues suos Colonienses in districtu suo tueatur et defendat pro posse suo bona fide. Item dicimus, quod si dominus archiepiscopus a ciuibus Coloniensibus extra formam compositionis recepit theolonium, illud restituat secundum iustam computationem infra festum omnium sanctorum, et non recipiat nec recipi faciat in futurum, nisi secundum quod in litteris pronuntiationis videbitur contineri. Item dicimus de omnibus aliis articulis, de quibus expressam mentionem non facimus, quod obseruentur prout in litteris pronuntiationis videbitur contineri, et stetur dicto et ordinationi .. comitis Juliacensis et Gerardi militis de Lanscronen, sicut in eisdem litteris est expressum. Dicimus etiam, quod licet defectus plures ex utraque parte inuenerimus, compositionem tamen propter hec non non esse violatam; pronuntiantes, quod compositio et ordinatio in litteris compositionis et pronuntiationis et litteris solutionis pecunie contente deinceps inuiolabiliter obseruentur. Adicimus etiam, quod nos parti ordinationem seu determinationem huiusmodi obseruanti contra infringentem in parte vel in toto potenter et patenter assistemus. Predicte quoque ordinationi siue dicto nostro addimus, quod capitulum et.. priores Colonienses requisiti a parte compositionem obseruante licite per litteras suas patentes significare poterunt uniuersis partem, que compositionem infregerit, infregisse, prout hec etiam in litteris pronuntiationis plenius continetur. In cuius rei testimonium sigilla nostra presenti scripto duximus apponenda. Actum et pronunciatum dominico die post festum b. Michaelis, anno d. M. CC. LX. quinto

Literatur

  • Lacomblet, Theodor Joseph: Urkundenbuch für die Geschichte des Niederrheins oder des Erzstifts Cöln, der Fürstenthümer Jülich und Berg, Geldern, Meurs, Cleve und Mark, und der Reichsstifte Elten, Essen und Werden. 2, Von dem Jahr 1201 bis 1300 einschließlich. Elberfeld 1846
  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Lacomblet, Theodor Joseph: Urkundenbuch für die Geschichte des Niederrheins oder des Erzstifts Cöln, der Fürstenthümer Jülich und Berg, Geldern, Meurs, Cleve und Mark, und der Reichsstifte Elten, Essen und Werden. 2, Von dem Jahr 1201 bis 1300 einschließlich. Elberfeld 1846

Siehe auch

Cookies helfen uns bei der Bereitstellung von HammWiki. Durch die Nutzung von HammWiki erklärst du dich damit einverstanden, dass wir Cookies speichern.