Urkunde 1376 Mai 26

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark
Siegel der Stadt Hamm im 14. Jahrhundert

Graf Engelbert von der Mark verpfändet am 26. Mai 1376 dem Rat der Stadt Dortmund den Königshof in Dortmund. Mit Engelbert siegeln auch die märkischen Städte Hamm, Unna, Kamen und Iserlohn die Urkunde.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [1]

Nos Engelbertus, comes de Marka, et Theodericus, eius frater, notum facimus universis publice protestantes, quod no et heredes nostri tenemur et obligali sumus dilectis nobis .. proconsulibus et .. consulibus civitatis Tremoniensis in sex millibus et octingenti bonis florenis aureis gravibus ponderosis et autiquis, nobis et nostris heredibus in parato mutuatis amicabiliter et concessis. Pro quibus sex millibus et octingentis florenis obligavimus eisdem .. proconsulibuset .. consulibus et pro nobis et vice ac nomine nostrorum heredum atque successorum omnium tenore presentium tytulo pigneris obligamus curiam regalem in Tremonia cum suis juribus, annexis, appendiciis et pertinenciis universis ad habendum, tenendum et possidendum cum redditibus, pensionibus,fructibus et obventionibus quibuslibet proveniendis et derivandicti ab eadem, quos etiam redditus, pensiones, fructus et obventiones dicti .. proconsules et .. consules corum usibus integre applicabunt. Nos etiam aut nostri heredes vel successores nee volumus nee debemus communiter vel divisim seu aliquis nostro nomine infra tempus dicte obligationis de ipsa curia regali et suis pertinenciis aut juribus, fructibus, et redditibus, spectantibus ad eandem, aut ea quandolibet contingentibus, aut usu et dominio ipsius curie intromittere, nec nobis jus aliquod in dicta curia regali aut suis pertinenciis, quocumque nomine censcantur, aliqualiter vendicare, sed volentem hoe facere nostris viribus prohibere, ymmo volumus conjunctim et divisim prefatos .. proconsules et .. consules atque cives civitatis Tremoniensis predicte in curia regali predicta et suis juribus ac pertinenciis atque spectantibus ad eandem manutenere et ab oumibus impugnationibus, litibus et controversiis vigore dicte curie aut suorum jurium et pertinentium ad eandem motis vel movendis defendere fideliter et tueri, necnon ab omnibus impetitionibus, si que ab imperio vel aliis quibuscunque eujuscunque status, condicionis aut eminentie existant, exorte fuerint atque laboribus et expensis, quos et quas .. proconsules et .. consules aut .. cives civitati Tremoniensis predicte pretextu dicte curie regalis aut jurium et pertinentium ipsius sustinere et facere contigerit, eximere, eripere, dampna resarcire, indempnes tenere et contradictionibus semotis integraliter relevare. Et quia nolumus .. proconsules et .. conculec aut .. cives civitatis Tremoniensis predicte in premissis vel eonun aliquo decipi vel quomodolibet defraudari, ideo pro cautela habundanti, ut ipsi .. proconsules et .. consules ac cives prefate civitatis Tremoniensis sint de et super premissis et singulis bene certificati et muniti, obligamus eisdem pro nobis et nostris heredibus atque successoribus pigneris nomine territorium et castrum iu Hoyrde cum suburbio ejusdem, atque jurisdictionem in Eykelinchoven et curiam in Brakele cum ipsorum juribus, annexis et quibuslibet spectantibus, ad premissa, curia tamen in Holthusen cum ipsius curie pertinenciis excepta duntaxat in premissis sub hac, que sequitur, forma, quod si curia regalis cum juribus et pertinenciis suis a .. proconsulis et .. consulibus ac civibus civitatis Tremoniensis predicte transiret, abiret vel qualitercunque discederet ab eisdem, quod est dictu "een afgenghe", quod extunc .. proconsules et .. consules ac cives prelibati tenebunt et possidebunt tytulo pigneris territorium et castrum in Hoyrde, jurisdictionem in Eykelinchoven et curiam in Brakele predictas, cum juribus et pertinenciis earundem, redditus, fructus, proventus et obventiones, quos et quas ab eisdem derivari contigerit suis usibus et profectibus integre applicando, habebunt etiam .. proconsules et .. consules ac .. cives dicte civitatis Tremoniensis et famuli ac familia eorum pro nobis et nostris heredibus ac successoribus atque universis et singulis pro nobis quiquam facere vel dimittere volentibus securum conductum in exitu et reditu ad territorium et castrum in Hoyrde, juridictionem judicii in Eykelinchoven atque ad curiam in Brakele, et spectantia ad premissa libere et secure veniendi, ibidemque standi, cundi et manendi atque fructus, redditus, proventus et obventiones ab eis derivandos postulandi, levandi et percpiendi eadem libere deducendo plenissimam potestatem. Nos etiam et nostris heredes atque successores nec volumus nec debemus prefatum territorium et castrum in Hoyrde, jurisdictionem judicii in Eykelinchoven atque curiam in Brakele vel pertinencia ad premissa a tempore dationis presentium literarum alicui in toto vel in parte obligare nec in manus alicuius transferre, sed .. proconsules et . . consules ac . . cives civitatis Tremoniensis predicte premissa quevis et singula cum integritate libera et soluta habebunt et possidebunt, quousque eisdem sit summa florenorum bonorum aureorum, de qua pretangitur, ad velle ipsorum in civitate Tremoniensis per nos, nostros heredes aut .. successores integere tradita et soluta. Est etiam premissis adjectum, quod si territorium et castrum in Hoyrde, jurisdictio judicii in Eykelinchoven atque curia in Brakele cum earundem pertinentiis a .. proconsulibus et .. consulibus ac .. civibus predictis discedere, quod est dictu "afgaen" contigerit vel territorio et castro in Hoyrde, jurisdictioni judicii in Eykelinchoven ac curie in Brakele predictis aut pertinentiis eorum aliquid dampni vel impedimenti, quocumque casu, accidere vel eveniret, de hoc proconsules et conules atque cives Tremoniensis predicti nil agere habebunt, nec nos vel nostri heredes aut successores volumus pro eo contra eosdem actionem aliquam intentare vel per nos vel per allium seu alios quicquam facere, quo dicti .. proconsulss et .. consules atque .. cives possint gravari inquietari quomodolibet vel offendi, sed nos vel nostri heredes aut successores debemus et volumus eisdem .. proconsulibus et .. consulibus summam bonorum florenorum aureorum pretactam integere reddere, tradere et contradictionibus et dilationibus semotis in Tremonienia assignare. Preterea si .. proconsulss et .. consules ac cives Tremonienses predicti tempore illo, quo castrum in Hoyrde iidem .. proconsules et .. consules tenerent et effectualiter possiderent cum aliquo vel aliquibus discrdare vel guerras habere contigerit, extunc dicti .. proconsules et .. consules atque .. cives duos probos ydoneos et fideles viros ad privilegem custodiam turris castelli in Hoyrde deputabunt, qui duo viri fideles nobis ac .. proconsulibus et .. consulibus predicti juramento corporaliter prestito securitatem facient, ut ipsi castrum in Hoyrde fideliter teneant, custodiant et conservent ad utilitatem, usum et profrectum proconsulum et .. consulum ac .. civium predictorum. Insuper, si aliquis vel aliqui infra tempus, quo .. proconsulibus .., et .. consulibus ac . . civibus Tremoniensibus predictis territorium in Hoyrde, jurisdictio judicii in Eykelinchoven atque curia in Brakele cum eorundem pertinentiis existunt pigneratorie obligata, eosdem causa et occasione obligationis; predicte prosequi hostiliter attenmptarent, eisdem dampna vel alia quovismodo gravamina inferendo, contra hos omnes et singulos nos et nostri heredes atque successores volumus et debemus eisdem Tremoniensibus fideliter assistere eosque toto nostro posse juvare, protegere et defendere contanter et realiter cum effectu. Preterea officiatus in Hoyrde, qui pro presenti tempore vel futuro extiterit, vel qui dictam castrum in Hoyrde nostro nomine vel nostrorum heredum aut successorum tenuerit et possederit, fide data assecurabit juramento ipsis .. proconsulibus et .. consulibus et .. civibus Tremoniensibus in civitate Tremoniensis corporaliter prestito super eo, quod ipse dilationibus et contradictionibus semotis debeat prefatis .. proconsulibus et .. consulibus ac .. civibus castrum in Hoyrde predictum assignare et tradere, quando et quotiens fuerit requisitus, et quod in premissis vel eorum aliquo .. proconsules et . . consules ac cives predictos aut eorum familiam nullatenus impediat, sed promoveat realiter et utiliter cum effectu, dolis, malis et fraudibus semper cessantibus in premissis. Preterea nos et nostri heredes possumus quolibet anno in festo nativitatis beati Johannis baptiste curiam regalem predictam cum suis juribus et pertinentiis universis redimere et quitare pro summa bonorum florenorum gravium ponderosorum et antiquarum superis posita et expressa. Verum, si .. proconsules et .. consules prelibati prefatos florenos aureos, de quibus premittitur a nobis vel nostri heredibus aut successoribus repetierint et rehabere decreverint, tunc nos vel nostri heredes seu successores, postquam nobis id fuerit intimatum, infra annum proxime, continue et immediate sequentem summam pretactam in bonis florenis aureis ponderosis gravibus et antiquis .. proconsulibus et .. consulibus predictis contradictionibus et dilationibus postergatis in civitate Tremoniensi dabimus, assignabimus integraliter et solvmus, nec .. proconules et .. consules aut cives Tremonienses predicti nobis aut nostris heredibus seu successoribus de hiis, que ex profata curia regali et aiiis bonis predicti levaverint et perceperint, conputationem facient aut rationem, nec percepta ab eisdem debent in diminutione summe florenorum predictorum aliqualiter computari, sed nos vel nostri heredss aut successores communiter et divisim summam florenorum scilicet sexies mille et octingentos florenos aureos bonos, graves et antiquos prefatis .. proconsulibus et . .consulibus dabimus in civitate Tremoniensi et integraliter persolvemus, contradictionibus et malis dolis et fraudibus in hiis penitus potergatis. Quibus florenis aureis bonis ponderosis gravibus et antiquis dictis .. proconsulibus et . . consulibus in civitate Tremoniensi traditis et ad voluntatem eorum integre persolutis, si tunc vel nostris heredibus aut successoribus appareret, nos habere defcctum ex obligatione curie regalis antedicte, qui accidisset infra tempus, quo .. proconsules et .. consules predicti ipsam curiam regalem cum suis pertinentiis tytulo pigneris et cum suis juribus possidebant, pro eo facient nobis in Tremonia, si ipsos impetierimus, tantum, quantum homines jurati imperiales Tremonienses dixerint, quod nobis de jure facere teneantur. Et hec premissa ac infrascripta quevis et singula nos .. Engelbertus comes et Theodericus eius frater predicti promittimus pro nobis et heredibus nostris atque successoribus junctis manibus et insolidum dataque fide firmiter assecurando vice et loco juramenti firma, grata et rata tenere, facere et cum effectu fideliter adimplere, atque eadem sub omni forma et modo superius et inferius expressis inviolabiliter observare nec in contrarium aliquid facere verbo vel facto aut alioquovismodo. Pro ampliori tamen et majori securitate et certitudine omni et singulorum premissorum constituimus fidejussores .. proconsules et .. consules ac . . cives civitatum subscriptarum scilicet in Hammone in Unna, in Camene et Iserenlon , qui una nobiscum existunt obligati ad observantiam et impletionem omnium et singulorum premissorum. Et nos .. proconsu1es et .. consules ac .. cives in Hammone, in Unna, in Camene et Iserenlon recognoscimus, nos ad observantiam et impletionem omnium et singulorum punctorum et articulorum et presenti littera expressorum teneri realiter et firmiter obligati, et promittimus junctis manibus et in solidum,dataque fide firmiter assecurando, premissa quevis et singula attendere, facere, observare et adimplere fideliter cum effectu. In quorum observantia et impletione si nos .. Engelbertus comes et Theodericus ejus frater predicti seu nostri heredes aut successores ac .. proconsules et .. consules atque cives quatuor civitatum predictarum negligentes et remissi inventi fuerimus, extunc moniti nos Engelbertus .. comes et Theodericus ejus frater predicti vel nostri heredes aut successores propriis nostris personis Tremoniam veniemus et quelibet civitas quatuor civitatum predictarum mittet sex consules ex suo consulatu, qui etiam Tremoniam venient ad jacendum ibidem pariter et quilibit cum equo in communi hospitio et honesto nobis et eisdem consulibus a .. proconsulibu et .. consulibus civitatis Tremoniensis predicte vel eorum nuncio demonstrato, inde non recessuri, nisi de omnibus et singulis defectibus, puncta et articulos in hac litera expressos contingentibus, sit absque contradictione integraliter et plenissime satisfactum. Pro quibus etiam defectibus emendandis, recuprandis et supplendis .. proconsules et .. consules ac .. cives civitatis Tremonienis predicte habebunt nostrorum proconsulum et .. consulum atque .. civium quatuor civitatum predictarum personas, bona et res ubilibet arrestandi, occupandi et detinendi in judicio et extra absque nostra indignatione aliquali plenariam potestatem. Possunt etiam .. proconsules et .. consules ac . . cives Tremonienses predicti obstagio predicto non obstante, emendation<em et restantiam dictorum defectuum cum dampnis et interesse utriusque juris tam canonici quam civilis beneficio et auxilio a nobis .. Engelberto, comite, et Theoderico, ejus fratre, ac heredibus et successoribus nostris necnon a .. proconsulibus et .. consulibus ac civibus quatuor civitatum predictarum exigere, postulare et extorquere absque nostra ingratitudine secundum eorum beneplacitum, voluntatem, renuntiantes expresse beneficio juris de pluribus reis debendi et autentice de fidejussoribus, qua cavetur, ne fidejussor principali debitore non excusso possit contravenire, necnon cujuslibet alterius juris beneficio, per quod premissa vel eorum aliquid viciari, infirmari possunt quomodolibet vel infringi. Nos vero .. Engelbertus comes et .. Theodericus ejus frater predicti, si obstagium propriis nostris personis facere non poterimus, causis rationabilibus, vocabilibus et legitimis prepediti, extunc cum requisiti fuerimus, nos Engelbertus comes sex, nosque Theodericus quatuor viros honestos et quemlibet cum equo Tremoniam mittemus, et ibidem venient pro nobis obstagium et jacentiam faciendo cunetis dolis, malis et fraudibus exclusis penitus in premissis. Eligimus etiam et super nos sponte recipimus, quod si ex sigillis unum vel plura huic litere appensis in toto vel in parte disrumpi vel frangi contigerit, illo non obstante omnia et singula puncta et articuli in presenti litera expressi valida et firma ad observantiam eorundem in eorum robore permanebunt et nichilominus nova sigilla pro hujusmodi sigillis disruptis et fractis, cum requisiti fuerimus, presentibus appendemus. In quorum omnium et singulorum premissorum robur, testimonium et firmitatem nos .. Engelbertus comes et .. Theodericus frater ejus predicti recognoscimus, nos pro nobis et nostris heredibus atque successoribus sigilla nostra cum sigillis quatuor civitatum nostrarum predictarum huic litere appensis presentibus appendisse, et nos .. proconsules et .. consules ac . . cives in Hammone, in Unna, in Camene et Iserenlon recognoscimus pro nobis et vice ac nomine omnium nostrorum sigilla nostra jam dictarum quatuor civitatum sigillis domini nostri Engelberti comitis et domicelli Theoderici fratris ejus antependentibus nostro scitu, consensu et jussu esse presentibus appensa in evidentius testimonium omnium premissorum. Actum et datum anno domini MCCCLXX sexto crastino ascensionis domini.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band II. Erste Hälfte. Dortmund 1890, S. 45-51