Urkunde 1298 Juni 24

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Am 24. Juni 1298 schließen der Kölner Erzbischof Wigbold, der Münsteraner Bischof Eberhard, Graf Eberhard von der Mark und die Städte Münster, Soest und Dortmund für fünf Jahre einen westfälischen Landfrieden.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [1]

Nos Wicboldus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacrii imperii per Italiam archicancellarius et nos Everhardus eadem gratia Monasteriensis episcopus et Everhardus comes de Marca, nec non magistri civium consules et universitates Monasteriensis, Susaciensis et Tremoniensis civitatum notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod attendentes statum terre per omnem Westphaliam per gwerrarum discrimina, rapinas et spolia ab nequitatis filiis, non que sua sunt, querentibus, perpetrata, pluribus retroactis temporibus adeo et in tantum disturbatum , quod vix nostris temporibus, nisi salubri et oprotuno occuratur remedio, poterit reformari, placuit igitur nobis omnibus et singulis, consensu unanimi huiusmodi periculis et periculosis turbatorum machinationibus et conatibus salubri sancte pacis remedio occurrere, pacem iuravimus et ad ipsius sancte pacis observacionem bona fide et intentione sino dolo nos adinvidem astrinnximus, interposito iuramento, divitibus, mediocribus, pauperibus et mercatoribus quibuscunque ac aliis transeuntibus infra terminos ducatus Westphaliae et dyocesis ac dominii Monasterinesis ad quinquenium durature, ut univers sub umbraculo sancte pacis valeant respirare. Et ne tam salutifera fructuosa et necessaria pacis ordinatio propter eopiosam multitudinem omnium nostrorum, qui pacem iuravimus, dissolvi valeat vel remitti et in paucioribhus sit via brevior, eligimus nos archiepiscopus pro conservatione et prosecutione pacis predicte virum nobilem Johannem dominum de Bylsten et Antonium de Scheydinge, milites, et nos Monasteriensis episcopus Gerlacum de Beveren et Ludolphus de Monasterio, milites, et nos Everhardus , comes de Marca, Engelbertum de Herborne et Theodericum de Wickede, milites, nos vero cives Monasteriensis Henricum Riken et Bernardum Kircherinc, concives nostros, nos Susacienses Albertum de Palsole et Wulfardum Eppinc, concives nostros et nos Tremonienses Henricum Longum et Bertramum Suderman, concives nostros, adiungimus, quie certis temporibus et locis ab ipsis ordinandis, convenient et tractabunt, et quidquid commoditatis et utilitatis pro observancia pacis excogitare et invenire poterunt, ordinabunt. Quod si pacem a quibuscunque seu a quocumque cuiuscumque status vel condicionis existant vel existat infra terminos prenotatos in personis vel in rebus alicubi existentibus perquisierint et repererint violatam, ita quod contra tales fuerit merito prcendendum, dicti pacis tractatores seu ordinatores, si violatorem pacis invenerint iniustum, et competenter monitus noluerit excessum suum emendare, tunc pacis tractatores secundum tenorem iuramenti sui contra ipsum expedicionem ordinabunt et unicuique dominorum ac civitatum numerum armigerorum impotent iuxta cuiuslibet ipsorum vires, situs et facultates, quam expeditionem nobis archiepiscopo Coloniensi si presentes fuerimus, alioquin marscalco nostro Westphalie intimabunt sub suis patentibus litteris et sigillo communi, quo in huiusmodi factis communiter utentur, et iurabunt tactis sacris, quod nec prece nec pretio nec odio nec timore alicui parcent in premissis, cuiuscunque status vel conditionis existat. Qua intimatione sic facta non archiepiscopus, si in terminis fuerimus, alioquin marscalcus noster, ulterius dominos et civitates convocabimus et convocabit contra pacis violatorem precessuros, qui omnes infra terminum competentem super hoc ab ipsis pacis ordinatoribus moderandum potenter et patenter, prout status negotii et qualitas personarum pacem violantium requisieverint, expensis propriis procedemus, nec desistemus a persecutione pacem violantium, nisi condigna prestita fuerit emenda, et pax extiterit reformata. Si autem pacis violator monitas iniuriam suam revocare, et excessum suum emendare voluerit, predicti pacis ordinatores potestatem habeunt, ipsum recipiendi ad emendam, et emendam excessus moderandi, qua emenda prestita deinceps super huiusmodi excessu a nullo debebit argui vel culpari. Insuper est condictum inter nos, quod si aliquis pacem violaverit, et ob hoc in territorio, in quo deliquit, vel ad quod spolium deduxerit, proscriptus fuerit, ille, quicunque fuerit, ab omnibus sancte pacis conservatoribus et in omnibus locis, ad que pax iurata se extendit, pro proscripto hebabitur, et de ipso in omnibus locis iudicabitur tanquam de proscripto, ac si ibidem deliquisset. Adiectum est etiam, quod si aliquos vel aliquem de predictis personis et adiunctis et assumptis, adiungendis vel assumendis mori, abesse, vel legitime impediri vel revocari contigerit, illi, qui ipsos vel ipsum instituerant et adiunxerant, alium vel alios in locum illorum vel illius poterunt et debebunt subrogare, qui consimilem habeant vel hab eat potestatem. Si vero predicti pacis ordinatores seu conservatores omnes duodecim convenire nequiverint ad suos tractatus et negotia prosequenda, sed contingat unum vel duos abesse, quidquid ceteri ordinandum decreverint, hoc processum habebit, ne si omnes convenissent. Dicte etiam persone sic assumpte semel ad minus convenient infra mensem, nisi forte necessitas et pacis turbatio ad conveniendum sepius astringat eosdem. Quod si aliqui principes, comites, nobiles vel civitates, de quibus verisimiles sit presumptio, quod sind viri pacifici et boni pacis emulatores, huiusamodi ordinationi includi petiverint, tales in nostrum consortium de unanimi assensu omnium nostrorum assumi poterunt, et admitti, super omnia tamen quibuslibet dominis et civitatibus, in confederatione pacis iurate adherentibus, in sui iuris vigore permansuris. In horum testimonium et firmitatem evidentem presentes literas roboravimus sigillorum nostrorum appensione. Actum et datum in festo nativitatis beati Johannis baptiste anno domini 1298.

Literatur

  • Joh. Suibert Seibertz: Urkundenbuch zur Landes- und Rechtsgeschichte des Herzogthums Westfalen. Erster Band. 799-1300. Arnsberg 1839

Siehe auch

Anmerkungen

  1. zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881, S. 173-175