Urkunde 1293 März 17

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Graf Eberhard von der Mark tauscht am 17. März 1293 mit der Kirche zu Cappenberg das Eigentum an seinem Lehngut Lune mit dem cappenbergischen Lehngut Velmede.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach Kindlinger zitiert: [1]

Everhardus Dei gratia Comes de Marca omnibus in perpetuum notitiam rei geste. Quia labilis est hominum memoria, ne, quod bona fide agitur, lapsu temporis & mentis oblivione depereat, cautum est, placita hominum sigillatis apicubus perhennari. Noverint igitur singuli & universi tam presentis etatis homines quam future, quod Arnoldus dictus Rulle, acceptis a preposito & Conventu Monsterii in Capenberg premonstratensis ordinis monasteriensis Diocesis sexaginta & quinque marcis denariorum monasteriensium, Domum, que dictur Lune, quam a nobis jure homagio possederat, cum hominibus, casis, silvis, nemoribus, pascius, pratis, teris cultis & incultis & universis ad dictam Domum pertinentibus in manus nostras pure & libere resignavit. Conradus etiam de Metlare & uxor sua Beatrix, mater Arnoldi predicti, & liberi eorumdem, videlicet Bernhardus, Johannes & Oda, siquid juris haberent vel habere possent quoquo modo in Domo Lune prefata & universis attinentiis suis in manus nostras etiam integraliter resignabant. Nos vero de assensu Domine Irmegardis uxoris nostre & coheredum nostrorum scilcet Engelberti, Adolphi, Conradi, Margarete, Irmegardis, Katherine & Cunegundis permutationis titulo rationabiliter facto Domum Lune antedictam cum hominibus, casis & omnibus aliis ad dictam Domum pertinentibus [...] Preposito & [...] Conventui in Capenberg contulismus & conferimus in hiis scritpis cum omni juris plenitudine ab ipsis in perpetuum proprietatis titulo possidendam. Versa vero vice [..] Prepositus & Conventus Monasterii in Capenberg prelibati jus proprietas Domus in Velmede, quam Domum Ludolphus miles in Velmede hujusque a preposito de Capenberg jure homagio possederat, in nos & heredes nostros libere transtulerent. In cujus rei testimonium & ut premissa firma perpetuo permaneant & inconvulsa, presentem paginam nostro & uxoris nostre predicte sigillus fecimus communiri, subnotatis testibus, quorum hec sunt nomina: Conradus Cellerarius Capenbergensis, Rodolphus plebanus Wernensis; Gerwinus de Rinkenrode, Johas de Hovele, Pultianus, Engelbertus de Herborne, Andreas Marscalcus, Gerhardus Knippinc, Randolfus Hake, Lambertus de Velmede & Engelbertus de Lon milites; Richardus de Hesne, Theoderisus Vridach, Alexander & Godefridus fratres de Werne, Everhardus de Werne, Gerhardus de Barchusen & alii quamplures. Acta sunt hec Loco, qui dictur Rikesmole; Datum anno Dominice incarnations millesimo ducentesimo nonagesimo tertio, in die Gerthrudis virginis.

Bemerkungen

In dieser Urkunde treten neben Eberhard von der Mark mehrere Ritter als Zeugen auf, die als Burgmänner der Burg Mark oder anderweitig der Mark, Hamm oder der näheren Umgebung zuzusprechen sind.

Literatur

  • Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Anmerkungen

  1. Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Siehe auch