Urkunde 1279 März 21

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

In einer Urkunde vom 21. März 1279 bestätigt Graf Eberhard von der Mark der Stadt Hamm die Stadtrechte, die ihr sein Großvater Graf Adolf I. von der Mark verliehen hatte.

Wortlaut

Die Urkunde hat folgenden Wortlaut: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod nos Everhardus comes in Marcha de consensu uxoris nostre Ermengardis cometisse et filii nostri Engelberti ac heredum nostrum omnium dilectis oppidanis nostris in Hammone damus jus illorum de Lippea, prout hoc ab avo nostro comite Adolfo et patre nostro comite Engelberto usque ad nos habuerunt. Quod tale est: Liberum primo possidentes opidum sunt, deinde Sosatientium jus sibi eligunt, nisi aliquod melius et expeditius sibi cogitent vel inveniant. Item quecunque, juditiali tractanda sunt sententia de panibus et cervisia et consimilibus, immo de vulneribus etiam sine armis factis et de communibus providendis opidi consiliariis et proconsulibus relinquuntur. Ea autem vulnera, que per arma fiunt, latrocinia et furia domino opidi relinquuntur ad judicandum. Item dominus opidi personam sui judicis per consensum proconsulum destinabit. Item nullus concivis reliquum proclamabit per capitalem sententiam, nisi prius exequtione proconsulum habita. Item si concivis occisionem fecerit, non sua possessio proscribitur, nec edificium succiditur eius, sed transit in heredes; ipse vero personaliter damnatur ut reus. Judex opidi vadimonia a concivibus cum temperantia proconsulum recipiat. Item quicunque ad concivium opidi intraverit, domino suo contradicente, cogitur ille non ad aliam responsionem, nisi vel voluntarius consentiat et debitam pensionem solvat, vel contradicendo se sola manu a proprietate expurget et nequaquam per consangwineos sustinetur convinci. Item si proprius alicuius et proprietatem confitens decesserit, domino jus quod herewede dicitur, si mas fuerit, conceditur, si femina supellectilis; reliqua hereditas tota heredibus et non domino cedit, et etiam sua vivens cui vult dare potest. Item si alienigena opidum intraverit et decesserit non presente coherede, hereditas servatur per annum et diem; quot si medio tempore heres putativus intervenerit, per jus opidale sibi obtineat, quod si non venerit petens hereditatem, domino opidi cedit, vivens vero alienigena cui vult sua erogare potest. Item nullus extra opidum permittitur succidere bona aliqua vel alicujus infra opidum. Item si quis concivis fieri desiderat, quidquid erogat ad voluntatem concivium locabitur. Item si commutatio fuerit, ita quod alter alteri domum vendiderit, emens et non vendens XIIcim denarios dabit domino opidi. Hec jura sibi opidales in Hammone per nostrum consensum elegerunt, et si qua alia apud ipsos de Lippia fuerint Jura. Item pateat, quod aree singulis ad quatuor denarios sunt locate per annum. Item dies fori per singulas septimanas conductum liberum singulis exhibeant, ita quod suis creditoribus sub districtione juditiali nichil respondere teneantur, nec etiam super aliis impetitionibus respondeant, si non exterminati vel proscripti fuerint, nisi siquis forte ibi in loco enormiter excesserit, ibidem corrigetur. Similiter dominicas omnes eodem benefitio privilegiari arbitramur. Similiter nundinas annuales duobus diebus prius et duobus posterius, sub fruitione ejusdem servari concedimus. Item si quis concivis in vadimonio ad quartor solidos judici per sententiam dampnatur, non in recipiendo judex summam sex denariorum transcendet. Datum in Hammone anno incarnatione Domini Mcc LXX nono, XII Kal. Aprilis in die Benedicti abbatis. Testes sunt; venrabilis dominus Conradus Osnaburgensis ecclesie episcopus, Albero plebanus ecclesie in Marcha et Hammone, Conradus rector ecclesie in Curle; Gerhardus de Altena, Gotfridus de Huvele, Wiscelus de Galen, Tidericus dapifer noster et Johannes, fratres dicti Vullenspit. Everhardus de Hesnen, Randolfus Hake, Antonius de Scedinghe et Engelbertus de Herborne, milites; Lodewicus Risebere, Johannes de Rura, Lutbertus de Vorslen, Hermannus de Nehem, famuli, castrenses in Marca.Item Gerwinus Allec, magister consulum, Johannes de Kamen, Gotfridus de Berga, Johannes de Pilichem, Thimo de Kamen, Lutbertus de Tunne, Everhardus, Vulfwinus Blome, Tidericus de Arbore, Ditmarus de Theatro, Tidericus de Tlanne, Hartlewus, Henricus pope cimiterium, Thimo pellifex, Johannes et Godfridus fratres dicti de Berga, Johannes de Danne, Johannes Vos, Lutbertus de Kamen, Otto de Dalbuchem, Vulfinus de Nortwic, Winemarus de Rump, Everhardus de Kamen, Lodewicus de Ponte, consules tam preteriti quam presentis anni et ceteri digni.

Bemerkungen

Die Urkunde befand sich im Bestand des Stadtarchivs Hamm und wurde während des 2. Weltkriegs durch einen alliierten Bombenangriff vernichtet.

Anmerkungen

  1. zitiert nach Overmann 1902, S. 4-5

Siehe auch