Urkunde 1275 März 1

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Graf Engelbert von der Mark bekundet am 1. März 1275, dass Dietrich von Eickenscheid den Zehnten in Meyerich für 170 Mark an das Kloster Welver verkauft hat.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Nos Godefridus de Huvele, Grodefridus de Hesnen, Eberhardus de Hesnen, Lambertas de Boynen, Thymo de Honrode, Ludolphus iudex de Beckehem et Hermannus de Huvele universis et singalis has litteras visuris et audituris notum esse cupimus, recognoscimus et fatemur tenore presentium publice protestantes, quod, cum Theodericus de Ekenschede miles cum pleno consensu et bona voluntate uxoris et puerorum suorum utriusque sexus decimam apud Mederike tam intra quam extra iam dictam villam sitam, prout ipse eam tenebat, cum universis attinentiis coenobio in Welvere in contractu venditionis rite ac rationabiliter assignasset, nos ad petitionem dicti domini Theoderici de Ekenscheyde uxoris quoqae ac puerorum suorum pro eis fideiubentes promisimus et promittimus in bis scriptis dicto cenobio de prefata decima per annum et diem legitimum plenariam warandyam, ita sane quod, si medio tempore idem cenobium in petitione super huiusmodi decima sibi facta inpulsatum fuerit, nos impulsationem ipsam deponemus facientes eidem cenobio memoratam decimam ab omni genere impetitionis liberam et solutam aut in iure aut in gratia. Insuper promittimus fideiussorio nomine, quod sepedictus Theodericus de Ekenschede uxor quoque ac pueri eius utriusque sexus, quandocunque infra triennium a die venditionis predicte decime requisiti fuerint a claustralibus et sanctimonialibus predicti cenobii, transferent se in eorum propriis expensis ad presentiam domini archiepiscopi Coloniensis, qui pro tempore fuerit, et decimam memoratam, que spectat ad eundem dominum archiepiscopum Goloniensem tamquam ad dominum feodi, resignabunt in manus eius libere et absolute. Et hec facient absque omni predictarum claustralium pecunie datione cum videtur claustralibus, quod possint proprietatem huiusmodi decime consequi seu obtinere a domino archiepiscopo memorato. Ceterum omnem defectum quemcunque sepedictum cenobium in premissis habuerit vel in toto vel in parte, nos supplebimus bona fide vel Susatum intrabimus inde non recessuri, nisi primo eidem cenobio de premissis omnibus per nos fuerit satisfactum et hoc promittimus data fide. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum fecimus impressione muniri. Actum et datum anno Domini M°.CC°.LXX quinto, die dominica qua cantatur Reminiscere.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch