Urkunde 1269 Februar 9

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Engelbert von der Mark überträgt am 9. Februar 1269 dem Stift Elsey Güter in Lore. Die Urkunde ist in Elsey ausgestellt.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Nos Engelbertus comes de Marcha universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, notum esse volumus, quod nos cum assensu et bona voluntate domine . . uxoris nostre et Everhardi filii nostri et aliorum heredum nostrorum ob remedium et solamen anime nostre et Cunegundis uxoris nostre et parentum nostrorum proprietatem quorumdam bonorum in Lore sitorum, que Bernardus et Hinricus fratres dicti de Lore a nobis in feodo tenuerunt et ad manus nostras resignavenint, beate Marie perpetue virgini et conventui sanctimonialium in Else contulimus libere possidendam. Ut autem factum nostrum ratum permaneat et incontaminatum perseveret et in posterum a nullo heredum nostrorum possit infringi, presentem litteram super hoc confectam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Huius rei testes sunt dilecti consanguinei nostri et viri nobiles: Th(eodericus) comes de Lymberg et Johannes filius suus; Hermannus de Wittene et Everhardus frater suus, Gerhardus de Nortlon, Gerhardus de Altena, Hunoldus de Odingen, Theodericus de Berghem, Everhardus, Albertus et Mauricius fratres de Heregotinchusen milites; Everhardus prepositus in Else, Hildebrandus dictus Suderman et alii quam plures. Acta sunt hec in ecclesia Else anno Domini M°C°C° sexagesimo nono in octava Purificationes (!) beate Marie virginis.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch