Urkunde 1261 a

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Engelbert von der Mark resigniert im Jahr 1261 dem Kloster Kappenberg den Hof in Wambeln. Unter den Zeugen finden sich Ritter Theoderico Volenspit und der Amtmann (Dapifer) Bernhard Bitter.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine Domini, amen. Nos Engelbertus comes de Marka omnibus hoc scriptum intuentibus salutem. Quia labilis est hominum memoria et successiva progenies ad deteriora, prediviorum decet facta priorum ad posterorum memoriam litteris derivari. Igitur nostre posteritati tenore presencium innotescat, quod nos de libera voluntate et bona liberalitate curiam in Wanemale, quam Nicolaus miles de Stipele a patre nostro bone memorie comite Adolpho in feodo tenuerat et dudum ecclesie Capenbergensi cum voluntate et consensu et resignacione patris nostri et fratris domini Ottonis et nostra assignaverat, nos seeundario pro dilectione conventus eiusdem ecclesie coram omnibus ibidem manentibus resignavimus. Et ne in posterum aliquis ausu temerario hoc factum nostrum irritare et infringere presumat, presentem paginam conseribi et sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno Domini M°.CC°.LXI°, presentibus: domino Arnoldo preposito in Capenberg, Hinrico priore, Walcono suppriore, Heidenrico cellerario. Bernardo custode et aliis sacerdotibus de conventu; presentibus eciam Theoderico milite dicto Volenspit et Bernhardo Bitter dapifero nostro et aliis quam pluribus.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch