Urkunde 1256 August 20 und 24

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Conrad und das Domkapitel von Köln einerseits und Bischof Simon und das Domkapitel andererseits einigen sich im August 1256 über den gemeinsamen Besitz von Salzkotten und Geseke. Unter den Zeugen der Urkunde befindet sich Graf Engelbert von der Mark.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Notum sit omnibus presens scriptum visuris, quod inter venerabilem patrem dominum Conradum archiepiscopum, prepositum, decanum et capitulum Coloniense ex una parte, ex alia vero parte inter venerabilem patrem dominum Symonem episcopum, prepositum, decanum et capitulum Paderburneose ita de consilio hominum, ministerialium et fidelium utriusque ecclesie est actum et convenit, quod oppidum Saltcoten cum omni eius utilitate, pertinentiis, iuribus et proventibus universis, prout iam est vel erit in futurum in augmento cum termino, quod dicitur wicbliide, erit attinens equali dominio et pro indiviso archiepiscopo et ecclesie Coloniensi et episcopo et ecciesie Paderburnensi perpetuo. Si quid vero occurrerit emendum in oppido, hoc simul ement et proventus ex hoc emergentes erunt communes et participabunt equaliter. Simile erit de oppido in Gysike cum molandino extra fossatum, et si molandinum adiacens extra villas Saltcoten et Gysike de novo constructum fuerit, conununiter ement et equaliter participabunt. Set si dominus Symon Paderburnensis episcopus invaserit archiepiscopum dominum Conradum seu ecclesiam Coloniensem seu terram et homines suos incendiis seu rapinis et hoc fuerit manifestum eo modo, quod vulgariter openbare urloge dicitur, oppidum Saltcoten in omni redditu cum omnibus pertinentiis et iuribus et cirni omni ea integritate, in qua hoc habuerunt, erit archiepiscopi et ecciesie Coloniensis in perpetuum de expresso consensu et voluntate prefatorum episcopi, prelatorum, capituli et aliorum clericorum et laicorum, nobilium et ministerialium Paderburnensis ecclesie et nichilominus opidum Gysike erit archiepiscopi et ecclesie Coloniensis, sicut fuit ante ordinationem presentem conscriptam et confectam. Nos vero archiepiscopus et capitulum Coloniense et nos episcopus et capitulum ecciesie Paderburnensis, quia premissa omnia de bona nostra voluntate et consensu facta et ordinata dinoscuntur, ad maiorem rei evidenciam sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Actum apud Essende, presentibus Ottone Monasteriensi, Brunone Osnaburgensi episcopis, Gotzwino decano, Godefrido choriepiscopo, Philippo thesaurario, Winrico de Dullendorpe preposito Monasteriensi, Gerlaco de Hamersten canonicis Coloniensibus; Stephano decano, Hermanno scolastico maioris ecciesie, Volquino decano sancti Pauli Monasteriensis; Hinrico preposito, Everhardo de Hervordia, magistro Johanne de Scildesce prioribus, scolastico et Hinrico Lasco canonicis Paderburnensibus; Joachim plebano in Saltcoten; Godefrido de Arnesberg, Adolpho de Monte, Teoderico de Isenberg, Ottone de Althena, Engelberto de Marcha comitibus; Bernardo de Lyppia, Bertoldo et Bertoldo de Buren, Wernero de Gudensberg, Hermanno de Osde viris nobilibus; Hunoldo marescalco, Hinrico de Vitinchoven, Bertoldo et Wernero de Braclo militibus et aliis quam pluribus tam clericis quam laicis. Datum tercio decimo Kalendas Septembris, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch