Urkunde 1255 Dezember 29

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Engelbert von der Mark gibt am 29. Dezember 1255 dem Ritter Dietrich von Altena ein Zinslehen von 4 Mark aus dem Reichshof Westhoven. Die Urkunde ist in Schwerte ausgestellt.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Engelbertus comes de Marcha universis presentem paginam inspecturis notum esse volumus, quod nos attendentes merita Theoderici militis de Althena nostri ministerialis et obsequiorum suorum promptuaria cum pleno consensu fratris nostri Ottonis comitis de Althena et libera sua voluntate ipsum in redditibus IIIIor marcarum inpheodavimus annuatim, quas de pensione curtis nostre Westhoven videlicet in denariis qui apud laicos latmorgene vocantur in crastino beate Walburgis unam marcam, et in denariis dictis hersclillingen (!) in crastino Ascensionis Domini sibi assignavimus et demonstravimus annis singulis tres marcas recipiendas. Si vero gloriossimus (!) dominus noster Wilhelmus Romanorum rex et semper augustus vel aliquis suorum successorum supradictam curtim a nobis sive a nostris heredibus redimere voluerit, de summa denariorum illorum recipiet quadraginta marcas miles memoratus, cum quibus bona conparabit, que tam ipse quam sui heredes de manu nostra perpetuo possidebunt. Hec autem nostra actio ut in suo robore subsistat, presentem litteram hinc inde conscriptam dedimus eidem sigilli nostri munimine roboratam. Actum et datum apud Swirte anno Domini M°.CC°.L°V°, in crastino Innocentum.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch