Urkunde 1252 November

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Gottfried von Hövel lässt sich im November 1252 mit seinen Ansprüchen auf den Zehnten in den Kirchspielen Herscheid, Werdohl und Breckerfeld vom Kapitel des Severinstiftes in Köln abfinden.Unter den Zeugen befindet sich auch Graf Engelbert von der Mark.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Nos Godefridus miles dictus de Hovele castellanas in Marcha omnibus presens scriptum inspecturis notum esse volumus, quod, cum nos decimam sitam in Hirtscede, Werhole et Brekelevede (!) parrochiis, quam tenuimus sub certa pensione a capitulo sancti Severini Coloniensis, nobis asserentibus eandem decimam sub dicta pensione hereditario iure tenere, capitulo vero hoc negante, tandem honestis viris mediantibus inter nos et dictum capitulum ita convenit, quod quicquid iuris habuimus vel habere videbamur in dicta decima vendidimus eidem capitulo pro summa quadraginta marcarum Coloniensium, quam pecuniam nobis profitemur numeratam integraliter et solutam. Nos etiam et uxor nostra Palmenie et soror nostra Odilia et pueri nostri Elyzabet, Gertrudis et Hildegundis in presencia talium, quorum nomina infra sunt subscripta, ipsis ad hoc rogatis recognovimus nos eadem bona et quicquid iuris habuimus vel habere videbamur in eisdem prefato capitulo vendidisse et in presentia eorum, quorum nomina subnotata sunt, ut dictum est eadem bona cum pueris nostris effestucasse, volentes et per presentem litteram nos obligantes dictum capitulum neque per nos neque per successores nostros et per quemquam alium, qui se asserit causam habere a nobis fore molestandum sive inquietandum, sed sepedictum capitulum eisdem bonis in posterum libere uti et frui posse pro sue commodo voluntatis. Testium nomina qui huic facto interfuerunt sunt hec: Arnoldus pastor ecclesie in Marcha, Walterus nobilis de Dulberg, Adolfus de Boynen, Lutbertus de Boynen, Gerwinus de Rinkenrode, Hartlivus Ricebere, Theodericus Vitulus milites, Petrus de Wickethe, castellani in Marcha; Wilhelmus de Ekenscethe, Macharius de Dungelen, Adolfus et Theodericus fratres de Aldendorp, Conradus de Didinchoven, Bruno cappellanus de Rechethe, Henricus Vridach et alii quam plures. In cuius rei testimonium et ut hec inviolabiliter observentur, sigillum domini Ottonis comitis de Althena, in cuius districtu eadem decima est sita, et sigillum domini Engilberti comitis de Marcha cum aliis sigillis quorundam testium, quorum sigilla presentibus sunt appensa, rogavimus appendi. Actum anno Domini M°.CC°.LII°. mense Novembri.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch