Urkunde 1250 Juli

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Conrad von Köln bekundet im Juli 1250, dass das Cunibertstift in Köln das Schultheißenamt des Hofes Berdinc einem gewissen Heinrich übergeben habe. Als einer der Zeugen tritt Graf Engelbert von der Mark in der Urkunde auf.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

Conradus Dei gracia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Ytaliam archicancellarius universis presens scriptum visuris in Domino salutem. Noverit universitas vestra, quod cum ecclesia sancti Cuniberti Coloniensis gravia dampna pluribus annis sustinuerit eo, quod Erenbertus quondam villicus de Berdinc pensionem de eadem curte debitam ecclesie non persolvit, ideo Gerlacus prepositus, Bernerus decanus totumque capitulum sancti Cuniberti de communi consilio et consensu curtem ipsam cum omnibus attinentiis et iuribus suis de consensu ipsius Eremberti Henrico fratri ipsius ad vitam suam concesserunt, qui eam quamdiu vixerit libere possidebit. Ipse quoque Erenbertus et uxor eius ac filie eorum et omnes fratres Eremberti, clerici et laici, et soror eorundem Heiewig ac maritus ipsius Albertus de Niheim ac mater eorundem fratrum litteris prius habitis omni actioni et iuri, quod se in predicta curte habere dicebant, coram familia curtis, marscalco, iudice ac scabinis de Werle voluntarie ac libere renunciaverunt. Si vero Henricus premoriatur matre superstite, singulis annis quamdiu vixerit dabuntur ipsi de curte VI maldra siliginis et totidem ordei Werlensis mensure. Idem etiam Henricus omnes casus fortuitos videlicet grandinis, incendii, hostilitatis ac sterilitatis et omnes alios casus fortuitos, qui evenire solent vel poterunt, et omnia pericula ac dampna in se recepit et omni iuris beneficio, quod sibi posset in contrarium suffragari, renunciavit. Qui omni casu contingente ad Statutes terminos debitam et consuetam in moneta Coloniensi integre persolvet pensionem, quam suis expensis et periculo integre solvet et Colonie capitulo presentabit. Termini solutionis hii sunt: Ad Vincula Petri solvet VIII marcas et VIII solidos, in festo Martini L solidos, preterea XVI solidos et VI denarios qui solebant solvi in festo sanctorum Cosme et Damiani, in Purificatione beate Marie X marcas et II maldra albe pise, in Susato requiret et colliget VIII marcas et IIIIor solidos monete Susatiensis. De hiis recipiet villicus III solidos pro suo labore et expensis et hos denarios similiter Colonie capitulo presentabit, sed sine pena. Si vero ad predictos terminos pensio integre soluta non fuerit, ipse Henricus omne dampnum ex mora solutionis proveniens capitulo restituere debebit. Qui si in aliquo predictorum terminorum pensionem non solvent et post terminum per mensem a solutione cessaverit, finito mense cadet ab omni iure quod in ipsa curte habebat et nichilominus pensionem tocius temporis persolvet, nisi propter impedimentum legitimum et manifestam necessitatem valeat excusari. Qui tamen posi terminum debitam solvet pensionem, sed si forte propter culpam capituli Henricus dampnum aliquod habuerit, de quo sibi capitulum de iure satisfacere teneatur, salvum erit ipsi contra capitulum iuris beneficium et in hoc casu non cadet a iure curtis. Idem quoque Henricus omnia iura curlis et omnia pertinentia ad curtem in suo iure fideliter conservabit et defendet et alienata pro posse et nosse recuperare et curtem ipsam studebit ad statum debitum reducere et reformare, nichil pertinens ad curtem sive villicationem vendet vel impignorabit nec quicquam alio modo alienabit in dampnum curtis et ecclesie, curtem ipsam bene reedificabit et edificatam et bene instructam ecciesie relinquet. Idem quoque Henricus promisit et iuravit, quod omnia premissa observabit et ea fideliter adimplebit. Quod si non fecerit vel quicquam in contrarium facere attemptaverit, ipso facto erit omni iure suo quod habuit in curte sive villicatione privatus et periurus et omne dampnum exinde proveniens ecclesie restituet memorate. Mortuo quoque sepedicto Henrico vel si quocunque modo alio curtem vacare contigerit, ipsa cum omnibus pertinentiis suis, iuribus et cum omni integritate ad ecclesiam sancti Cuniberti libere revertetur et nullus heredum vel consanguineorum ipsius Henrici aliquid iuris habebit in curte memorata. Ut autem premissa omnia fideliter observentur et rata permaneant et ne aliqua in posterum ab aliquo capitulo questio super predicta curte moveatur vel resuscitetur, idem capitulum novissime remisit sexaginta marcas; et primo remiserat XXVI marcas de pensione que ipsi debebatur de curte memorata. In huius rei testimonium presentem litteram nostro ac nobilium virorum Godefridi de Arnesberg et Engilberti de Marchia comitum, oppidi de Werle, predicte ecciesie sancti Cuniberti ac magistri Johannis scolastici maioris ecclesie Coloniensis sigillis fecimus communiri. Acta sunt hec anno Domini M°CC°L°, mense Julio.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch