Urkunde 1231 Mai 15

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Die Grafen Adolf und Ludolf von Dassel verkaufen am 15. Mai 1231 dem Katharinenkloster zu Dortmund einen Hof mit Kapelle in Kirchlinde für 185 Mark. Unter den Zeugen der Urkunde befindet sich u.a. Graf Adolf von der Mark.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [1]

In nomine sancte et individue trinitatis Adolphus et Ludolfus dei gratia comites de Dasle omnibus hoc scriptum inspeturis salutem in eo, sine quo non est vera salus. Et si propheta precipiat, ub abscondantur elemosine in sinu pauperum, hoc unicuique faciendum est secundum posse suum et secundum quod dator omnium bonorum unicuique permittit, ex quo nos moti ab eo, de quo omnia bona procedent, cum habere musquasdem proprietates, quibus vellemus carere, libentius eas relinquere voluimus religiosis et in obsequio divino constitutis est longe pro minori quam pro aliis habere possemus. Sciant igitur universi, quod nos cum uxoribus et heredibus et liberis nostris ecclesie beate Katerine in Tremonia proprietatem nostram scilicet curtim in Lynne cum omnibus attinentiis id est agris, silvis, pascuis, propriis hominibus ad curtim nostram attinentibus terris cultis et incultis et ut concludamus cum omnibus, que possunt, vel ab aliquo de vero dicuntur vel sciuntur attinere, vendidimus exceptis militibus ministerialibus nostris et hominibus nostris, qui nobis homagium fecerunt igitur non sunt servilis conditionis, quos adhuc ad servitii nostri nobis reservavimus voluntatem, cui curti vendite etiam est annexa ecclesia et capella quedam, quam etiam vendidimus cum omnibus propriis hominibus predicte cappelle attinentibus nec non et molendinis et piscariis, pro his autem omnibus accepimus ducentas marcas 15 minus. Locus autem, in quo contractus iste celebratus est, fuit Vistinge, tytulo autem emptionis et venditionis lymitato fuerunt testes presentes dominus archiepiscopus Sifridus Maguntiensis et dominus Hinricus archiepiscopus Coloniensis et Bernardus Paderbornensis et Conradus Hildensemensis, episcopi, et dominus abbas Corbiensis comes Otto de Everstene et frater suus comes Conradus, Adolphus et Volcquinus comites, fratres de Swalenberch, comes Adolphus de Marca, Riewinus Marscalcus, Gozwinus villicus Sosatiensis, ministeriales nostri, Conradus de Salingen et Hartmodus frater suus milites, Ludolphus de Oltwordeshusen, Reinerus de Sconenberch, Ludolphus de Makkenhusen, Reinoldus da Dasle canonicus Hildensemensis frater mei scilicet, qui dicor Adolphus, qui etiam ius suum, quod habuit in dicta proprietate, ecclesie beate Katerine predicte eius yconomo resignavit, Rodolphus de Wartberg, Hermannus de Gesmaria, Robertus Sartor, Thetbertus magister consulum, cives Sosatienses. Cum autem breves sint dies hominum et habere omnium memoriam opus sit potius divinitatis quam humanitatis, et ut quantomagis possit firmetur, quod apud humanas inventiones geritur, ne de facili cuiuslibet successorum vel heredum nostrorum, qui post nos existent, contractus istius emptionis et venditionis sollempniter initus possit infringi, hec omnia sigillorum nostrorum munimine roboramus. Acta sunt hec anno domini 1231 idus Maii.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881, S. 22-23