Urkunde 1230 1240

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Wappen der Grafen von der Mark

Graf Adolf von der Mark und der Burggraf Gernand von Kaiserswerth fällen einen Schiedsspruch zwischen dem Grafen von Dortmund und der Stadt Dortmund. Bei der Auseinandersetzung ging es um die Rechte bei Erbschaften.

Datierung

Die Urkunde ist undatiert in Essen ausgestellt worden. Rübel datiert sie auf die Jahre zwischen 1230 und 1240. [1]

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst und hat folgenden Wortlaut: [2]

Quoniam mortales sumus et diu subsistere non possumus, cautum est rem gestam litterarum amminiculo prevenire. Unde notum sit universis Christi fidelibus tam posteris quam modernis, quod dissentio quedem orta fuit inter dominum Cunradum comitem ex una parte et burgenses Tremonienses ex altera, super eo, quod ipse vel iudex suus infra oppidium Tremonienses, in domo illa, in qua funus aliquod moreretur, voluit ad iudicandum ibidem de heredio vel supellectili iudicio presidere, et quod hec dissentio tam diu duravit, quousque illustris vir comes Adolfus de Marca et Gernandus burggravius de Werthe, alii quoque viri honesti et discreti ad amicabilem diem, ut dissentionem prememoratum in irritum penitus revocarent, Esnede convenerunt, et quod ibi conventum fuit in arbitros, qui arbirati sunt, quod predictum iudicium ita ab illo tempore ulterius stare deberet, sicut hactenus steterat, quod noc comes nec burgenses a suo iure recederent, quia iusticia super eo, si forte una dierum ita accideret, se inveniret. Preterea arbitrati sunt, quod cum aliquis homo moritur in domo alicuiuc burgensis Tremoniensis non habens heredum presentem, quod comes non statim debet obligare bona defuncti, sed absque aliqua obligatione debent manere in eadem domo, in qua moritur homo, a die, qua tumulatur homo idem ad integrum mensem. Si vero homo, qui moritur, advena est, bona sua absque obligatione apud hospitem domus, in qua idem advena moritur, debent cum testimonio deponi et per annum integrum et diem conservari, et si hospes ille forte non est multum securus et ydoneus ad conservandum prefata bona, dabit fideiussores pro bonis illis fideliter ad prescriptum terminum conservandis, si autem hoc facere nec vult nec aliquo modo potest, tolli debent prememorata bona de domo illi in qua sunt, et cum consilio alias deponi debent ad predictum terminum et conservari. Insuper arbitrati sunt, quod equus vel aliud animal, vel pecus qualecunque sit, si forte errando ierit, quod illud libere vagari debet per sex ebdomadas et de illo medio tempore debet in ecclesiis pronunciari et quod si infra prefatas ebdomadas verus dominus animalis illius non venerit, quod extunc comes illud sibi libere poteritusurpare. Si autem equus vel aliud animal inter duas personas a domo vel a curia excutitur et neuter illorum se de illo vult intromittere, nec etiam burgenses se de illo aliquo modo intromittent. Actum publice et arbitratum Esnede in portcu ecclesie maioris, que Paradysus dicitur, presentibus viris ydoneis et fide dignis, videlicet Johanne Dobbone, Arnoldo de Dydenghoven, advocato de Kalchem, Herimano dicto Gruthere, Heribordo fratre eiusdem comitis, Ludewico de Waltdorpe et aliis quam pluribus militibus, Thiderico de Lunen, Arnoldo Clerico, Gerhardo sub Salicibus, Heinrico de Kelinghusen, Radolfo Radevang, Ludgero de Allen, Johanne dicto Blage, Herimanno Ibe, Bertoldo Capite, Engelberto Sudermann, Hildebrando Trabe, Wernero prope Fossam, Wernero in Occidente, Alberto de Berighoven, Brunone Nigro, Heinrico dicto Hufnagel et aliis quam pluribus burgensibus Tremoniensibus.

Siehe auch

Anmerkungen

  1. vgl. Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881, S. 31
  2. zitiert nach Karl Rübel: Dortmunder Urkundenbuch. Band I. Erste Hälfte. Dortmund 1881, S. 31-32