Urkunde 1221

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Engelbert von Köln überträgt eine Hufe in Uentrop (Wintrop?), die Jonathan von Ardei von ihm zu Lehen hatte, auf dessen Bitte dem Kloster Wedinghausen. Die Urkunde aus dem Jahr 1221 erwähnt als Zeugen auch Graf Adolf von der Mark.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Engelbertus Dei gratia sancte Goloniensis ecclesie archiepiscopus universis Christi fidelibus in perpetuum. Que rationabiliter et bene gesta sunt, perpetuam decet optinere firmitatem. Proinde presentibus et futuris declaramus, quod, cum nobilis vir Jonatas de Ardeige quendam mansum in Vunninctorpe a nobis teneret in feodo, ipso petente suisque heredibus consentientibus proprietatem dicti mansi pro remedio anime nostre nostrorumque successorum, priorum ecclesie nostre approbatione et fidelium nostrorum assensu conventui in Wedinchusen contulimus perpetuo possidendum. Ut autem quod a nobis rationabiliter actum est firmum maneat et inconvulsum, presentem paginam seriem rei geste continentem sigilli nostri roboravimus inpressione sub horrendi anathematis interminatione districtius inhibentes, ne persona humilis vel alta prefatum conventum super manso prelibato presumat in posterum molestare. Quod si quis attemptaverit, indignationem Dei patris omnipotentis et beatorum apostolorum eins Petri et Pauli se noverit incursurum. Presentes erant: Lutgerus de Claholte et Hermannus de Stophenberge prepositi, comes Adolfus de Marchia, Bertoldus de Buren, Hermannus de Rudenberge milites et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini M°CC°.XXI°, indictione nona, regnante Frederico Romanorum inperatore et semper augusto anno inperii eius primo, anno vero pontificatus nostri V°.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch