Urkunde 1219 a

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Erzbischof Engelbert von Köln überträgt dem Kloster Scheda eine Hufe in Asseln, die bisher Joathan von Ardey von ihm zu Lehen hatte. Die undatierte, aber in etwa auf das Jahr 1219 zu datierende Urkunde erwähnt Graf Adolf von der Mark unter dem Namen Adolf von Altena.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach dem WUB Band 7 zitiert: [1]

In nomine sancte et individue T[rinitatis]. Engelbertus divina favente dementia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus omnibus Christi fidelibus ad quos presens pagina pervenerit inperpetuum. Ad oblivionis confusionem evitandam notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod Jonathas vir nobilis de Ardeia zelo caritatis accensus mansum apud Aslen, quem a nobis in feodo tenuit, in manus nostras ad usus monasterii in Schede libere et solute resignavit. Nos autem necessitudinem monasterii prenotati considerantes in subsidium fratrum ibidem Deo famulantium proprietatem prefati boni contulimus eidem. Ad huius autem facti robur et evidentiam, ne apud aliquem in posterum veniat in dubium, verum tam [a] nobis quam a successoribus nostris firmum et stabile servetur, presentem paginam exinde conscriptam sigilli nostri munimine dignum duximus corroborari sub anathemate districte precipientes, ne aliquis huic facto nostro contraire ausu temerario presumat. Testes huius rei sunt: Gozvinus maioris ecclesie decanus, Theodericus canonicus de Brule, Heinricus de Esn[ide] Pilegrimus notarius, comes Otto de Gelren, comes Adolphus de Althena, Herimannus de Lippia, [Henr]icus de Altera Urb[e] et alii quam plures.

Literatur

  • Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Anmerkungen

  1. Westfälisches Urkundenbuch. Band 7. Die Urkunden des kölnischen Westfalens vom J. 1200-1300. Münster 1901

Siehe auch