Urkunde 1202

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

Adolf Erzbischof von Köln bestätigt in einer Urkunde aus dem Jahr 1202 dem Gotteshaus Scheda die an dasselbe verfolgte Schenkung des Hofes Widehagen durch die Gebrüder von Ardey.

Wortlaut

Die Urkunde ist in lateinischer Sprache verfasst. Ihr Wortlaut wird nach Kindlinger zitiert: [1]

In nomine sanctae & individuae Trinitatis. Ego Adolphus dei ordinatione sancte coloniensis Ecclesie Archiepiscopus omnibus successoribus in perpetuum. Cum de specule nobis commisse prospectu sollicitudinis oculum in omne genus hominum intendere renemur, solicitius tamen in eos, qui voluntarie humilitati sub potenti manu Dei omnem sollicitudiem suam in eum projecerunt, per quorum orationes & status temporum nostrorum prosperetur & peccatorum nostorum sarcina levigetur: notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod Curtim in Widehagen cum tribus manis & omnibus attinentiis suis beate Dei genitrici virgini Marie sanctoque Petro Apostoli, Patronis Schedensis Ecclesie, & fratribus ibidem Deo militantibus perpetua donationje tradidimus. Quo quia ad petitionem nobilis viri Jonathe de Ardeia fecimus, eandem curtim, quam in feodo a nobis habetat, prius resignaverat. Curtim dunraxat frater ejus celebris memorie Everhardus tunc, nuper defunctus, adhuc vivens predicte dederat Ecclesie, scilicer in die sepultarae ipsius mansos donando frater ejus superaddidit; uterque viedeliver ea interpositione ut de rato noster inclinaretur consensus. Quad quia intuitu Dei & amore vite future benivolo animo annuimus. Ne quis successorum nostrorum hanc Donantionem nostram permutare vel cassare valeat, eam autoritate patris & filii & spiritus sancti confirmamus, omnem personam excommunicationis anathemare ferientes, que huic pagine, sigilli nostri munimine signate, consilio & actione fuerit contraria. Testes hujus rei sunt Hermannus Abbas de S. Panthaleone in Colonia, Theodericus Prepositus de S. Gereone, Arnoldus Abbas de Wedinckhusen, Hermannus sacerdos inclusus ibidem, Godefridus Comes de Arnesberg, Arnoldus, Everhardus filius ejus Comites de Altena, Adolphus puer Comes de Marka, Henricus & Theodericus filius ejus de Hokenswagen, Nobilis Heinricus de Arnesberg frater ejus Heinricus, Theoderics de Gevore, Hermannus & filius ejus Gerhardus de Altena, Reimboldus & filius ejus Heinricus de Graschaph; Ministeriales Hermannuns Scultetus & filius ejus Hermannus; Gerwinus de Sosatia, Heinricus de Volmestene, Rodolfus & filius ejus Rodolfus de Ervete, Brunstenus Sconekint, Rodolfus de Burbenne, Lobertus Notarius & pater ejus Conradus & patruus Hartwicus de Anlagen, Arnoldus de Wichlen, Theodoricus Tancwort & alii quamplures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M°.C°C°.II°, Indictione II.

Bemerkungen

In dieser Urkunde tritt Adolf I. von der Mark erstmalig mit der Bezeichnung (Jung-)Graf von der Mark auf.

Literatur

  • Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Anmerkungen

  1. Niklas Kindlinger: Geschichte der Familie und Herrschaft von Volmestein - ein Beytrag zur Geschichte des Bauern- und Lehnwesens, und der Staatsverfassung. Welcher die Urkunden enthält. Osnabrück 1801.

Siehe auch