Urkunde 1176

Aus HammWiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen

In einer Urkunde des Bistums Münster aus dem Jahr 1176 wird der Ort Pelkum als Pilekheim erwähnt.

Wortlaut

Die Urkunde wird nach dem westfälischen Urkundenbuch, Band 2, zitiert: [1]

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. || Notum sit omnibos Christi fidelibus tarn faturis quam presentibus, quod fratres Monasteriensis ecclesie maioris, Salubri et divine pietatis consilio tam futurorum fratrum quam sue quieti et paci uolentes consulere, cum non facile dcueniat in irritum, quod caritatis diligentia fuerit prouisum, litem quandam et emulationem, que de locandis inter eos eorum obedientiis a longe retro actis temporibus subrepserat, et fomentum odii ministrabat, consilio Spiritus sancti elidere studuerunt. Quia ergo bona, que ecclesiis Dei eterne retributionis desiderio a fidelibus christianis collata sunt, in digito pacis ordinare, distribuere, et etiam si opus fuerit pro bono pacis commutare, tam divine quam humane legis conceditur institutione, convenientibus in vnum tam, Decano quam ceteris fratribus, Definitum et Domino uolente semper ratum de obedientiis suis statucrunt consilium. Est ergo forma hec et modus constitutionis inter eos et adeptionis obedientiarum a summo usque ad infimum secundum ordinem introitus sui in canonicam hoc modo. Quando aliquis fratrum qui superior est loco et tempore obierit, si obedientiam habucrit, is qui proximus ei loco fuerat a summo deorsum, et non versa vice, obedicntiam defuncti fratris, si ei magis quam sua placuerit, accipiat, et eam quam ipse habuerat relinquat, et relictam frater nullam habens obedientiam qui proximus loco est ultimo habeuti accipiat. Nulli enim fratrum licebit amplius quam vnam habere obedientiam, et sie deinceps omnis ambitionis altercatio removctur. Erit autem hec de obedientiis constitucio tantum inter fratres Monasterii commanentes et alias in aliis ecclesiis mansiones non habentes. Ceterum quando aliquis fratrum sub testamento sua disponens moritur, ipso sepulto, si obedientiam habuit, statim decanus secundum modum predicte constitutionis obedientiam locabit, ita tamen ut qui eam receperit, de reditibus obedientie eo anno nullatenus se intromittat, sed defuncti fratris fideles, cum quibus ipse testamentum suum ordinauit, obedientiam seruent et inde fideliter reddent quicquid ille reddidisset qui defunctus est, si supervixisset. Si vero sine testamento obierit, illo cui obedientia collata fuerit, ad usus fratrum et suos statim ex integre recipiat. Yt ergo Status obedientiarum et reditus indivulsi permaneant, nullus eorum qui obedientias habuerint audeat vel aliquid subtrahere vel inbeneficiare, vel de fundialibus sine consilio IIIIor fratrum sanioris consilii concambium aliquod facere. Quod si quis fecerit et inde convictus fuerit, XX. Marabotinos aureos fratribus persolvat, et obedientiam quam habebat perdat, et sine spe alterius permaneat. De illa vero obedientia, que officium infirmorum uocatur, que humanitatis magna compassione ordinata fuit, hoc decanus et fratres statuerunt, ut eam semper presbyter habeat, qui loco et tempore summus est post decanum, et a maiori preposito eam recipiat, et sia iu ea operetur, ut fidelis dispensator in die retributionis coram Domino inveniatur. Est autem hec ordi- natio et distributio obedientiarum, ut stabilis semper et rata permaneat, privilegii Scripte formata etsigillo beati PavLi confirmata, a Bernharde maioris ecclesie preposito. Engelberte decano. Vdone minoris ecclesie beati PavLi preposito. Francone vicedomino. Magistro scolarum Sifrido. Cantore Hartwico. presentibus et collaudantibus fratribus universis, anno dominice Incarnationis M°C°.LXX°.VI°. Indictione VIIIIa. presidente sedi apostolice Calixto venerabili papa tercio. Regnante domino Friderico Romanorum Imperatore victorio- sissimo et semper Augusto, ecclesie Monasteriensis curam regente venerabili episcopo Herimanno secundo. Quicunque ergo temerarius hanc conscriptionis et constitutionis paginam tam necessariam quam utilem et honestam infringere vel cassare temptaverit, nisi resipuetit, anathematis vinculo innodatus, irem Dei incurrat et ab ecdesia alienus permaneat Nomina autem obedientiarum hec sunt. Prima Greveneh, de cuius superhabundanti ad usum alterius fratris dabitur Marca. Secunda est Havekesbekeh. IIIa. Aldenbergeh. IIIIa. Camera. Va. Hydincseleh. VIa. Frisia. VIIa. Hesikesbrugeh. VIIIa Officium infirmorum. IXa. Bullereh et Angelemudeh. Mansi comitis Conradi. Decima Anshelmi tota. Sturio. Decima in Calveswinkeleh. XII. Marce quas daturus est Franco pro anima Conradi de Elen, vel, quicquid illis comparabitur, et inde annuatim cuique fratrum panis albus et caseus et candela cerea ualens denarium et denariata thuris, et unus denarius ad sacrificandum. Xa. obedientia est capella S. Blasii cum ipsius attinentibus, et nunc additis X. solidis decime in Lisbern, et IIIIor. sol. in Mersteh. II° solidi in Ettinchusen. Mansus in Belen. Hansus Bernhardi quinque Marcis redimendus, vel quicquid illis comparabitur. XIa. Sumerseleh. Bisehten. Decima in Eversdunk. Alstede. Pilekheim. Ammelo. Mansus in Ebbenchoueh. Mansus in Voren. Mansus in Seletborpeh. XIIa. Lacbergeh. Honseleh. Mansi XVIII. solidorum, et alii Mansi XVI. sol. Mansus in Daverteh. Polaneh. Wilmundesbergeh. XIIIa. XX. solidi decime in Hauekesbekeh. X. solidi in Elnon. VI. solidi in Seprodeh. VIIL sol. in Vlenbrokeh. Mansus in Havekesbekeh. Mansus in Ohtappeh. Quartadecima. Marca in Greveneh.

Literatur

  • Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Anmerkungen

  1. Regesta historiae Westfaliae. Accedit Codex Diplomaticus. Westfälisches Urkundenbuch. Band 2. Münster 1851

Siehe auch